An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
252 II. xxviii. 7. Similiter autem et causam propter quam, cum omnia a
Deo facta sint, quædam quidem transgressa sunt, et abscesserunt a
Dei subjectione, quædam autem, immo plurima, perseveraverunt et
perseverant in subjectione ejus qui fecit; et cujus naturæ sunt quæ
transgressa sunt, cujus autem naturæ quæ perseverant; cedere oportet
Deo et Verbo ejus.—Ipsam autem causam naturæ transgredientium neque
Scriptura aliqua retulit, nec apostolus dixit, nec Dominus docuit.
Dimittere itaque oportet agnitionem hanc Deo, quemadmodum et Dominus
horæ et diei: nec in tantum periclitari, uti Deo quidem concedamus
nihil, et hæc ex parte accipientes gratiam.
253 IV. xxxvii. 7. Bonus igitur agonista ad incorruptelæ agonem
adhortatur nos; uti coronemur, et pretiosam arbitremur coronam;
videlicet quæ per agonem nobis acquiritur, sed non ultro coalitam.
Et quanto per agonem nobis advenit, tanto est pretiosior: quanto
autem pretiosior, tanto eam semper diligamus. Sed οὐχ ὁμοίως
ἀγαπᾶται τὰ ἐκ τοῦ αὐτομάτου προσγινόμενα τοῖς μετὰ ... σπουδῆς
εὐρισκομένοις. Quoniam igitur pro nobis erat plus diligere Deum, cum
labore hoc nobis adinvenire Dominus docuit et apostolus
tradidit.——Pro nobis igitur omnia hæc sustinuit Dominus (i. e. he
endured the existence of evil) uti per omnia eruditi, in omnibus in
futurum simus cauti et perseveremus in omni ejus dilectione,
rationabiliter edocti diligere Deum.
254 V. xxiv. 4. Sic etiam diabolus, cum sit unus ex angelis his, qui
super spiritum aëris præpositi sunt, quemadmodum Paulus apostolus in
ea quæ est ad Ephesios manifestavit, invidens homini, apostata a
divina factus est lege; invidia enim aliena est a Deo. Et quoniam
per hominem traducta est apostasia ejus, et examinatio sententiæ
ejus homo factus est, ad hoc magis magisque semetipsum contrarium
constituit homini, invidens vitæ ejus, et in sua potestate
apostatica volens concludere eum.
255 IV. xl. 3. Ἐκ τότε γὰρ ἀποστάτης ὁ ἄγγελος αὐτοῦ καὶ ἐχθρὸς, ἀφ᾽ ὅτε
ἐζήλωσε τὸ πλάσμα τοῦ Θεοῦ, καὶ ἐχθροποιῆσαι αὐτὸ πρὸς τὸν Θεὸν
ἐπεχείρησε.—V. xxiv. 4. supra.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account