An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
v. 4. In Abraham enim prædidicerat et assuetus fuerat homo sequi
Verbum Dei. Etenim Abraham secundum fidem suam secutus præceptum
Verbi Dei, προθύμως τὸν ἴδιον μονογενῆ καὶ ἀγαπητὸν παραχωρήσας
θυσίαν τῷ Θεῷ, ἵνα καὶ ὁ Θεὸς εὐδοκήσῃ ὑπὲρ τοῦ σπέρματος αὐτοῦ
πάντως τὸν ἴδιον μονογενῆ καὶ ἀγαπητὸν Υἱὸν θυσίαν παρασχεῖν εἰς
λύτρωσιν ἡμετέραν.—5. Propheta ergo cum esset Abraham, et videret in
Spiritu diem adventus Domini, et passionis dispositionem, per quem
ipse quoque, et omnes qui, similiter ut ipse credidit, credunt Deo,
salvari inciperent, exsultavit vehementer.
ix. 1. Pater familias enim Dominus est, qui universæ domui paternæ
dominatur: et servis quidem et adhuc indisciplinatis condignam
tradens legem, liberis autem et fide justificatis congruentia dans
præcepta, et filiis adaperiens suam hæreditatem.—3. Novo enim
testamento cognito et prædicato per prophetas, et ille qui illud
dispositurus erat secundum placitum Patris prædicabatur;
manifestatus hominibus, quemadmodum voluit Deus, ut possint semper
proficere credentes in eum, et per testamenta maturescere perfectum
salutis. Una enim salus, et unus Deus; quæ autem formant hominem
præcepta multa, et non pauci gradus qui ducunt hominem ad Deum.
xiii. 1. Et quia Dominus naturalia legis, per quæ homo justificatur,
quæ etiam ante legislationem custodiebant, qui fide justificabantur
et placebant Deo, non dissolvit, sed extendit et implevit; ex
sermonibus ejus ostenditur.... Hæc autem non quasi contraria Legi
docebat; sed adimplens Legem, et infigens justificationes Legis in
nobis. Illud autem fuisset Legi contrarium, si quodcumque Lex
vetasset fieri, idipsum discipulis suis jussisset facere. Et hoc
autem quod præcepit, non solum vetitis a Lege, sed etiam a
concupiscentiis eorum abstinere, non contrarium est, quemadmodum
diximus; neque solventis Legem, sed adimplentis et extendentis et
dilatantis.
279 IV. xiii. 1.
280 IV. xiii. 4. Quia igitur naturalia omnia præcepta communia sunt
nobis et illis, in illis quidem initium et ortum habuerunt, in nobis
autem augmentum et adimpletionem perceperunt.
281 IV. xv. 1. Nam Deus primo quidem per naturalia præcepta, quæ ab
initio infixa dedit hominibus, admonens eos, id est, per Decalogum
(quæ si quis non fecerit, non habet salutem), nihil plus ab eis
exquisivit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account