An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
282 IV. xvi. 2. Et quia non per hæc justificabatur homo, sed in signo
data sunt populo, ostendit, quod ipse Abraham sine circumcisione, et
sine observatione sabbatorum, “credidit Deo, et reputatum est illi
ad justitiam, et amicus Dei vocatus est.” Sed et Lot sine
circumcisione eductus est de Sodomis, percipiens salutem a Deo. Item
Deo placens Noë cum esset incircumcisus, accepit mensuras mundi
secundæ generationis. Sed et Enoch sine circumcisione placens Deo,
cum esset homo, legatione ad Angelos fungebatur, et translatus est,
et conservatur usque nunc testis justi judicii Dei: quoniam Angeli
quidem transgressi deciderunt in terram in judicium; homo autem
placens, translatus est in salutem. Sed et reliqua autem omnis
multitudo eorum, qui ante Abraham fuerunt justi, et eorum
Patriarcharum, qui ante Moysem fuerunt, et sine his quæ prædicta
sunt, et sine lege Moysi justificabantur.
283 IV. xiii. 1. supra.—xvi. 3. Quare igitur patribus non disposuit
Dominus testamentum? Quia lex non est posita justis; justi autem
patres, virtutem decalogi conscriptam habentes in cordibus et
animabus suis, diligentes scilicet Deum qui fecit eos, et
abstinentes erga proximum ab injustitia: propter quod non fuit
necesse admoneri eos correptoriis literis, quia habebant in
semetipsis justitiam legis.
284 IV. xvi. 3.
285 IV. xv. 1. At ubi conversi sunt in vituli factionem, et reversi sunt
animis suis in Ægyptum, servi pro liberis concupiscentes esse, aptam
concupiscentiæ suæ acceperunt reliquam servitutem, a Deo quidem non
abscindentem, in servitutis autem jugo dominantem eis.
286 IV. xiv. 3. Sic autem et populo Tabernaculi factionem, et
ædificationem Templi, et Levitarum electionem, sacrificia quoque et
oblationes, et monitiones, et reliquam omnem Lege statuebat
deservitionem. Ipse quidem nullius horum est indigens; est enim
semper plenus omnibus bonis, omnemque odorem suavitatis, et omnes
suaveolentium vaporationes habens in se, etiam antequam Moyses
esset: facile autem ad idola revertentem populum erudiebat, per
multas vocationes præstruens eos perseverare, et servire Deo: per ea
quæ erant secunda, ad prima vocans, hoc est, per typica, ad vera; et
per temporalia, ad æterna; et per carnalia, ad spiritalia; et per
terrena, ad cœlestia.
287 IV. xvi. 1. Quoniam autem et circumcisionem non quasi consummatricem
justitiæ, sed in signo eam dedit Deus, ut cognoscibile perseveret
genus Abrahæ, ex ipsa Scriptura discimus.... In signo ergo data sunt
hæc: non autem sine symbolo erant signa, id est, sine argumento,
neque otiosa, tanquam quæ a sapiente Artifice darentur; sed secundum
carnem circumcisio circumcisionem significabat spiritalem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account