‘Regis vexilla timens, fugiet velamina Brixa,
Et suos non poterit filios, propriosque, tueri.
Brixia stans fortis secundi certamine Regis,
Post Mediolani sternentur moenia gryphi.
Mediolanum territum cruore fervido necis,
Resuscitabit viso cruore mortis.
In numeris errantes erunt atque silvestres.
Deinde Vercellus veniunt Novaria Laudum.
Affuerit dies, quod aegra Papia erit,
Vastata curabitur moesta dolore flendo.
Munera quae meruit diu parata vicinis,
Pavida mandatis parebit Placentia Regis.
Oppressa resiliet, passa damnosa strage,
Cum fuerit unita in firmitate manebit.
Placentia patebit grave pondus sanguine mixtum.
Parma parens viret, totisque frondibus uret
Serpens in obliquo tumido, exitque draconi.
Parma, Regi parens, tumida percutiet illum
Vipera Draconem, Florumque virescet amoenum.
Tu ipsa Cremona patieris flammae dolorem
In fine praedito, conscia tanti mali,
Et Regis partes insimul mala verba tenebunt.
Paduae magnatum plorabunt filii necem
Duram et horrendam, datam catuloque Veronae.
Marchia succumbet, gravi servitute coacta
Ob viam Antenoris quamque secuti erunt.
Languida resurget, catulo moriente, Verona.
Mantua, vae tibi, tanto dolore plena,
Cur ne vacillas nam tui pars ruet?
Ferraria fallax, fides falsa nil tibi prodiat,
Subire te cunctis cum tua facta ruent
Peregre missura quos tua mala parant
Faventia iniet tecum, videns tentoria pacem
Corruet in festem ducto velamine pacis.
Bononia renuens ipsam vastabitur agmine circa
Sed dabit immensum, purgato agmine, censum.
Mutina fremescet sibi certando sub lima
Quae dico tepescet tandem trahetur ad ima.
Pergami deorsum excelsa moenia cadent
Rursus, et amoris ascendet stimulus arcem.
Trivisii duae partes offerent non signa salutis
Gaudia fugantes vexilla praebenda ruinae.
Roma diu titubans, longis terroribus acta
Corruet, et mundi desinet esse caput.
Fata monent, stellaeque docent, aviumque volatus,
Quod Fridericus malleus orbis erit.
Vivet Draco magnus cum immenso turbine mundi.
Fata silent, stellaeque tacent, aviumque volatus
Quod Petri navis desinet esse caput.
Reviviscet Mater: malleabit caput Draconis.
Non diu stolida florebit Florentia florum.
Corruet in feudum dissimulando vivet.
Venecia aperiet venas, percutiet undique Regem.
Infra millenos ducenos sexque decennos
Erunt sedata immensa turbina mundi
Morietur Gripho, aufugient undique pennae.’
It would be difficult to determine how much of the original composition
of Scot these verses preserve, and how much they owe to later hands.
We cannot be mistaken, however, in remarking their uniform tone of
melancholy and apprehension, with the burden of its constantly recurring
‘corruet,’ or in taking this as a true index to the state of the author’s
mind.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account