in manu: qui ensis debet esse lucidissimus, cum quo ense avis caput debet
truncari ut dictum est, et ipsum tenendo per cuspidem, aspiciendo versus
orientem, dic sic: O misericordissime Deus, Creator omnium, et omnium
scientiarum Largitor, Qui vis magis peccatorem vivere, ut ad penitentiam
valeat pervenire, quam ipsum mori sordidum in peccatis, Te deprecor toto
mentis affectu ut cogas et liges istos tres demones, videlicet Appolyin,
Maraloch, Berich, ut debeant per virtutem et potentiam tuam mihi obedire,
servire, et parere, sine aliquo fraude, malignatione vel furore, in
omnibus quae praecipio: Qui vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti,
Amen. Debet haec enim oratio dici novies versus orientem, deinde debes
dicere, Appolyin, Maraloch, Berich, Ego talis vos exorcizo et conjuro
ex parte Dei Omnipotentis Qui vos vestra elatione jussit antra subire
profundi, ut debeatis mittere quendam spiritum peritum dogmate omnium
scientiarum, qui mihi sit benivolus, fidelis, et placidus ad docendum
omnem scientiam quam voluero, veniens in formam magistri ut nullam
formidinem percipere valeam, fiat, fiat, fiat. Item conjuro vos per
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut per haec sancta nomina quorum
virtute ligamen, scilicet Dober, Uriel, Sabaoth, Semonyi, Adonayi,
Tetragramaton, Albumayzi, Loch, Morech, Sadabyin, Rodeber, Donnel,
Parabyiel, Alatuel, Nominam, et Ysober, quatenus vos tres reges maximi
et mihi socii, mihi petenti, unum de subditis vestris mittere laboretis,
qui sit magister omnium scientiarum et artium, veniens in forma humana,
placibilis aplaudens mihi et erudens me cum amore ita et taliter quod in
termino xxxta dierum talem scientiam valeam adipisci, promittens post
sumptionem scientiae dare libi licentiam recedendi, ut hoc etiam totiens
dici debet. Hac oratione vero dicta, ensem depone et involve in dicto
panno, et facto vasiculo, cuba super ipso ut aliquantulum dormias. Post
sompnum vero surge et induas te: quia facto vasiculo homo se spoliat
et intrat cubiculum ponendo dictum vasiculum super capite. Est autem
sciendum quod dictis his conjurationibus somnus acculit virtute divina,
in somno autem apparebunt tibi tres maximi reges, cum famulis innumeris
militibus peditibus, inter quos est etiam quidam magister apparens, cui
ipsi tres reges jubent ad te ipsum venire paratam. Videbis enim tres
reges fulgentes mira pulcritudine, qui tibi in dicto sompno viva voce
loquentur dicentes, Ecce tibi Domini quod multotiens postulasti, et
dicent illi magistro, Sit iste tuus discipulus quem docere tibi jubemus
omnem scientiam sive artem quam audire voluerit. Doce illum taliter et
erudi ut in termino xxx dierum in qualem scientiam voluerit, ut summus
inter alios habeatur:[328] et ipsum audies et videbis eum respondere,
dictum mei libentissime faciam quicquid vultis. His dictis reges abibunt
et magister solus remanebit, qui tibi dicet, Surge, ecce tuus magister.
His vero dictis, excitaberis statim et aperies occulos et videbis quendam
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account