magistrum optime indutum, qui tibi dicet, Da mihi ensem quem sub capite
tenes. Tu vero dices Ecce discipulus vester paratus est facere quicquid
vultis; tamen debes habere pugillarem et scribere omnia quae tibi dicet.
Primo debes quaerere, O magister, quod est nomen vestrum: ipse dicet, et
tu scribes; secundo, de quo ordine, et similiter scribe: his scriptis,
dabis ensem, quo habito, ipse recedet dicens, Expecta me donec veniam:
tu nihil dices. Magister vero recedet et secum portabit ensem, post
cuius recessu tu solves pannum, ut apparet inferius,[329] etiam scribes
in dicto circulo nomen eius scriptum per te, et scribi debet etiam cum
supradicto, O, quo scripto involve dictum pannum et bene reconde: his
factis debes prandere solo pane et pura aqua, et illa die non egredi
cameram et cum pransus fueris accipe pannum et intra circulum versus
Appolyim et dic sic, O rex Appolyim magne potens et venerabilis ego
famulus tuus in te credens, et omnino confidens, quia tu es fortior, et
valens per incomprehensibilem majestatem tuam, ut famulus et subditus
tuus talis, magister meus, debeat ad me venire quam citius fieri potest,
per virtutem et potentiam tuam quae est magna et maxima in saecula
saeculorum, Amen. et similiter dicere versus Maraloth, mutando nomen, et
versus Berith similiter, his dictis accipe de dicto sanguine et scribe in
circulo nomen tuum cum supradicto corde ut hic apparet inferius. Deinde
scribe cum dicto corde in angulis panni illa nomina ut hic apparent. Si
autem sanguis unius avis non tibi sufficeret, potes interficere quot
tibi placent: quibus omnibus factis, sedebis per totum diem in circulo
aspiciens ipsum, nihil loquendo; cum vero sero fuerit, plica dictum
pannum spoliato, et intra cubiculum ponendo ipsum sub capite tuo, et
cum posueris dici sit plana voce, O Appolyin, Maraloch, Berich, Sathan,
Belyal, Belzebuch, Lucifer, supplico vobis ut precipiatis magistro
meo, nominando eius nomen, ut ipse debeat venire solus ante eras ad me,
et docere me talem scientiam sine aliqua alia fallacia, per Illum Qui
venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, Amen. Cave
igitur et praecave ne signum ✠ facias, propter magnum periculum. In
sompno scies quia videbis magistrum tota nocte loqui tecum, interrogans
a te qualem scientiam vis adiscere, et tu dices, talem. Itaque ut dictus
est tota nocte cum eo loqueris. Cum itaque excitatus fueris in ipsa
nocte, surge et accende candelam, et accipe dictum pannum et dissolve,
et sede in eo, scilicet in circulo, ubi nomen tuum scriptum est, ad tuum
commodum, et voca nomen magistri tui, sic dicens, O talis de talis (sic)
ordine, in magistrum meum datum per majores reges tuos, te deprecor
ut venies in forma benigna ad docendum me in tali scientia, quia sim
probīor omnibus mortalibus docens ipsam cum magno gaudio, sine aliquo
labore, ac omni tedio derelicto. Veni igitur ex tuorum parte majoris
qui regnat per infinita saecula saeculorum, Amen, fiat, fiat, fiat. His
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account