Cum rimarer et inquirerem secreta nature ex libris antiquorum
philosophorum qui tractaverunt de natura salium alluminum et omnium
corporum et spirituum minere pertinentium nullum inveni qui completam
dixisset doctrinam. Quedam tamen utilia extraxi et ea secretis nature
adiunxi procedo (?) quidem brevitati et addendo quae utilia sunt in
hac arte que alkimia nuncupatur. In quo talia continentur Invencio (?
Intencio) causa intentionis et utilitas. Invencio (? Intencio) eius est
tractare de transformatione metallorum secundum quod hermes dixit parum
enim desint marti quod non fiat luna non desint aliud nisi quod non
fiat tanta decoctio in eo sicut luna. Et notum est quod sicut 7 sunt
metalla ita 7 sunt planete et quodlibet metallum habet suum planetam.
Dixerunt ergo philosophi quod aurum est filius solis Argentum filius lune
Aes filius veneris Argentum vivum filius mercurii stagnum filius jovis
Plumbum filius Saturni Ferrum filius martis. Causa intentionis est ut
ex tali mutatione nobiliora fient metalla. Utilitas quod habita notitia
huius libri qui lumen luminum appellatur transfigurari possit mars in
lunam et venus in solem et constringere omnes spiritus volantes. Quorum
quaedam sunt subtilia et quaedam volativa. Volant enim sicut sulphur et
arsenicum et ex illis est etiam argentum vivum. Sed primo de salibus
loquamur 2º de alluminibus 3º de atramentis, 4º de pulveribus. Salium
autem sunt diversorum specierum scilicet Masse Alcali Rubeum Armoniacum
Nitrum salsum Agrum Allebrot albo et communis.
PRIMO DE SALE COMMUNI.
Sal autem commune convenientior est omnibus salibus scilicet marti. Dixit
philosophus quod [si] quisquis ipsum prius ipsius separationem acceperit
et quater per atramenta transire fecerit postea cum ana sui ydragor
sublimati in aquam redire fecerit ac coagulati quod es [sic pro “aes”]
cum ipso mirabiliter dealbabit et isto fit sal tostum quod tali modo fit.
℞ ex eo libram. 1. et pone in patellam ferream et combure sufficienter et
iste est sal tostus.
Sal masse ponit qualiter sal in massam naturaliter redactus ut gemma
Alexandrinus ungarricus Sardonicus et hermoni (?).
Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sali alebrot facit
autem coagulare alios sales. Iste autem sal fit de herba salsifera que
juxta mare complicatis foliis invenitur, sive de allumine gattivo quod
extrahitur de supradicta herba. Salem autem alkali prius ipsius meram
separationem si quis ter per atramenta transire fecerit et eodem modo de
communi masse armoniaco egerit ipsius quoque in unum redactis iterum per
atramenta transire fecerit ac cum ana sui ydragor in aquam redire fecerit
et coagulaverit quod convertet martem in lunam et constringet omnes
spiritus volantes.
Iste autem sal inter reliquos sales retinet naturam vetetabilitatis et
minere.
DE SALE RUBEO
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account