Dictis de salibus et eorum virtutibus sequitur de sale rubeo sive Indico.
Dicitur autem Indicum eo quod apportatur de India est enim durissime
odorifere nature rubedine quadam cum citrinitate participans. Habet autem
fortem virtutem super venerem rubificandam et dando ei colorem bonum.
Verum est quod hoc non facit per se solum sed cum tercia parte sui salis
alebrot rubei et virtute pulveris talparum[332] et camfore et masticis
et virtutis omnia simul terantur et cum urina taxy vel gāgelis usque
7 distemperetur et cum hoc pulvere venerem tinges martemque in lunam
transmutat.
DE ARMONIACO
Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam ex fumositate eq. ā (_sic
pro_ fimositate equorum) fit est autem multiplex naturale et fictitium.
Naturale aliud album aliud rubeum. Album longus est super quem lamina
velociter currit. Rubeum rotundum est et sale alebrot rubeo affiliatur
velociter enim currit sine fumi emissione super laminam. Primus in lunam
secundus in solem cum ana sui pulveris talparum super omnia metalla per
optime laborat. Ficticium etiam secundum predictos modos diversificatur
ad optinendam supradictam virtutem.
DE SALE NITRO SALSO
Sal nitrum est multiplex. Est enim nitrum qui est pulvis niger. Est etiam
sal nitrum allexandrinum et Indicum sive rubeum salsum isti similiter in
massa lata reducti funditur et findere facit.
Est etiam nitrum salsum de isto due sunt maneries folliatum ut talcum.
Alter depillatur ut allumen de pluma in eo autem est salsedo cum
punctuositate et magnus philosophus [dicit] quod si quis acceperit ex eo
ʒ · 1 · et tantundem pulvis talparum et exsiccaverit cum urina tassi sive
gāgelis convertet martem in lunam et constringet omnes spiritus volantes.
Item tolle de predicto pulvere ʒ · 1 · et 5 et callaminare et trita simul
et incorpora cum urina tassi vel gāgellis usque 9 cum isto pulvere super
omnia metalla in solem obrigō laborare possis.
℞ Sossile rubificate ʒ · 1 · gutte rubee ʒ · 1 · et 5 pulvis talparum ʒ
· 1 · et parum nitri salsi ac simul trita et incorpora cum aceto et pone
cum aceto et pone super m. [mercurium] et habebis solem obrigō.
DE SALE AGRO
De sale agro in quo est virtus magna quam pauci sciunt et sapientes
constringunt cum eo m. mundant cum eo corpora (?) et albificant ea
sufficienti albedine et reddit ea clara et lucida. Et iste a quibusdam
philosophis alibrot appellatur licet in veritate non sit idem et diversus
quod sit frigidus et siccus quamvis videatur hoc esse contra naturam et
de proprietate eius est constringere m. et omnes spiritus volantes et
quanto magis studueris in eo tunc invenies eius albedinem ultra quam
aliquis possit excogitare quia cum eo albificantur corpora et non cum
alio deus novit. Et dixit magnus philosophus cum moriebatur filio suo O
fili mi secretum tuum habeas in corde tuo nec dices alicui nec filio tuo
nisi cum amplius non poteris retinere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account