8. Sal gema aportatur de Hispania. Sal autem commune convenientior est
omnibus creaturis. Utuntur enim ex eo in condimentis mundat enim corpora
et reddit ea clara propter hoc dedit eum omnipotens Deus in cognitionem
ut per eum omnia corpora conservarentur in sanitate bona. Dedit enim
bestiis cognoscere eum nedum hominibus. Condiuntur enim omnia animalia
cum eo et dolcan̄tur (? deliciantur) pecudes in eo. Et scias si sal
iste accipiatur in quantitate una et ponatur in sartagine et comburatur
combustione forti quod iste sal appellatur tostus. Et cum inveneris in
arte ista sal tostum accipias ex isto secundum quod volueris. Verum
est quod non inveni ipsum congruum in hac arte nisi raro. Eius tamen
receptō est valde utilis in talem quia fingitur cum aliis salibus ad
purificationem martis in lunam et est peroptimus.
7. Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sale tabor vel
alebrot. Facit enim coagulare alias sales et iste sal alcali fit de herba
quadam in partibus baldrach coagulat vitrum et facit ipsum clarum atque
currentem (?) mundat corpora albificat a superfluitatibus terreis ultra
modum. Sal autem alkali si adjungatur cum sale masse et terantur simul
et ponantur cum x partibus aque dulcis et dimittantur bulire usque ad
consumptionem quarti partis et ponatur in vase virtreo ut clarificetur
et cum clarificatum fuerit suaviter coletur et quod purum erit in aliquo
vase mittatur et quod tenerum est abiciatur et dimittatur usque quo
coagulatum fuerit et non operabis cum eo nisi tritum dissolutus quoniam
operacio eius esset inutilis et si admisceris cum eo aliquantulum
salis armoniaci vel boeci vel alebrot erit operacio eius fortior et
convenientior omnibus operationibus. Dixit enim Abymelech quod sal alkali
erit nobilior omnibus salibus et convenientior in omnibus operationibus
excepto sali tabor vel alebrot. Preterea quod fit ex vegetabilibus unde
retinet naturam minere et vegitabilitatis. Unde solvit vitrum et facit
ipsum coagulari et clarificat ipsum clarificatione bona.
4. De sale indico rubeo. Sal autem rubeum apportatur de India et id circo
vocatur sal indicum. Habet enim fortem virtutem super venere rubificando
ipsum et dando ei colorem bonum. Verum est quod hoc non facit per se
sed cum adjutorio videlicet cum duabus partibus istius et 3 bus salis
alebrot dissolvendo totum simul et addendo etiam huic terram armenie
rubeam masticem et camforam ad quantitatem ʒ · 11, et salis armoniaci
ʒ · 111. ista omnia simul misceantur et cum urina tapsi distemperentur
et iterum exsiccentur hoc 7 in omnibus fiat. Pulvis iste stringit
spiritus volantes albificat corpora et reddit clara et lucida et mutat
martem in lunam mutatione perfecta et bona. Addit enim in tm̄ (? talem)
rubificationem veneri quod mutat venus in solem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account