5. Aliud quod est utile mulieribus multum et maxime dominabus. Accipe
etiam de sale indico ʒ. 11. diligenter teratur et distemperatur cum urina
pueri virginis et sit urina libra· 1· et ponatur in vase terreo in quo
ponuntur rose et cum fit aqua rosa et supponatur alembicho et accendatur
ignis sub eo et non multum fortis et cum videris fumum ascendere in cufa
superius tunc facias ignem levem et quod inde exierit collige et in
ampulla vitri reconde. Talis enim aqua vero ultra modum in pannis faciei
et betiginibus adalbat sēd pigines destruit omnem maculam et si posueris
in calaminas eris erit albior ad recipiendum colorem quam scis.
14. Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam de stercoribus
animalium scilicet camelorum pecudum et asinorum fit in hunc modum.
In quibusdam partibus terre sarracenorum non habentes ligna etiam ex
paupertate lignorum calefaciunt balneum cum stercoribus predictorum
animalium et ille fumus resolutus ab eis condensatur in balnea et
accipitur illa talis condensatio et teritur et bulitur cum urina puerorum
tam diu quod coagulari incipit et post modum projicitur in peraside et
colatur. Cum isto enim sale fit azurum optimum et fit in hunc modum.
Accipe de sale armoniaco et tere ipsum diligenter et distempera cum
urina pueri virginis ponendo ipsum in vase vitreo et sepiliendo ipsum in
letamine pecudum per dies 3. Post modo habeas plagellas factas de argento
et pone eas cum filo legatas ita quod non tangas urinam et lamine sint
abrase et dimittantur per diem et noctem. Et cum autem fuerint denigrate
iterum abradantur et iterum sepiliatur et quod habebis in laminibus a
prima vice in antea erit azurum optimum et quanto plus durabunt tanto
melius erit. Verum est quod alio modo fit azurum quia invenitur quedam
vena terre juxta venam argenti illa terra optime teritur et distemperatur
cum aqua calida et ponitur super linteum positum super aliquo vase et
colatur subtiliter et quod grassum et feculentum cadit in vase proice
quando autem fuerit purum vel juxta illud exsiccabitur et recondetur.
Si autem non fuerit bene purum terantur adhuc bene et ponantur in aqua
calida et accipiatur · pix · cera et masticis et dissolvatur et ducatur
ita cum manu per vas ubi est azurum et depurabit eum a superfluitatibus
terreis et si vena fuerit bona azurium erit bonum. Si mala azurium erit
malum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account