dissolutum tu discoperiens amitteres tuam operationem.
19. Aliud secretum in quo concordati sunt omnes sapientes qui aliquid
cognoverunt de arte ista.[331] Et est secundum hunc modum. Accipe
libra 1· sanguinis alicujus hominis rubei et sanguinem xi talparum et
sex bufones ranam magnam habentem venenum et accipe libra· 11· succi
anfodillorum et libra· 1· succi elebori albi extracti cum aceto quia
aliter extrahi non potest. Ista ponantur omnia in una olla. Postmodo
habeatur alia olla in duplo maior ea vel in triplo ita quod parva possit
stare in ea et distet ab alia per x digitos et plus et ponatur parva bene
lutata cum rebus supradictis in olla magna et ponantur carbones inter
ollam magnam et parvam et accendatur ignis circumcirca et dimittantur
ita semper faciendo ignem per dies duos postea extrahe ab olla et
discoperi eam et videbis pulverem nigrum. Postea accipe pellem ericii
et comburatur fortiter et tere omnia trituratione forte videbis quasi
argentum et miscebis talem de alio pulvere cum isto et habebis urinam
tapsi et distemperabis cum ea istem pulverem ponendo ipsum ad solem per
3 dies et totidem noctes ad rorem et miscendo ipsum semper quousque
desiccatum fuerit. Postea accipe de sale nitro acro quartam partem et
terciam de sale alcali et tantundem de sale allap et alluminis de pluma
tantundem omnia terantur simul et usui serventur. Dico enim tibi et juro
quod si tu scis legere librum istum et intelligere accipere sublimare
mundificare constringere ignem facere et componere res secundum quod
debent componi in veritate tu habebis lunam perfectam et solem perfectum
ita quod cor tuum gaudebit in ea. Sed huic arti necessarium est studium
vehemens ut scias et sic forte poteris scire artem istam. Ego quidem
multum studui in ea atque sudavi an̄quā invenirem artem istam et id quod
volebam et non potui pervenire ad hoc nisi cum magno studio et labore
exercitando artem usque quod inveni in ea que volui. Et ita dico tibi
fili h’mē ut non sis piger in probacione huius artis quia tibi dico
veritatem. Si tu probaveris artem istam invenies in ea omne bonum quod
erit utile omnibus hominibus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account