15. Racio alluminum et de diversis ipsorum generibus. Racio autem
alluminis et atramentorum secundum hunc modum. Atramentorum vero x sunt
species scilicet Colcotar Calcandis Vitriolus et viride es. Ideo enim
tinguntur et denigrantur. Calcari est nobilius et magnopere valet in
operatione alchimie. Purificantur enim corpora ex eo mundificantur a
superfluitatibus terreis ut meliorem recipiant formam et nobiliorem. Et
fit secundum hunc modum. Accipe Calcatar libra 1 · et dissolve ipsa cum
urina pueri virginis. Et quare dico cum urina pueri virginis quia est
magis mundificata et penetrativa est et inveni quod maximus philosophus
laudavit multum in suis operationibus et debet esse ad quantitatem trium
librarum et facias eam bulire in vase vitreato usque ad consumationem
tertie partis: Postea dimitte residere et quod clarum fuerit collige et
quod feculentum et terreum proice. In ista enim aqua apponantur lamine
martis et dimittatur usque ad ix dies postea extrahe et operentur et fit
cum eis luna secundum modum in igne quo modo tu pluries intellexisti.
Calcandis utitur in veneris et non est eius utilitas multum in hac arte.
Sed inveniuntur in eo lapides rubei qui valent multum in operatione
alchimie mutando corpora planetarum. Secundum quod enim audivisti in
libris cuiusdam philosophi ex calcadis vel calcatar extrahuntur lapides
rubei vel tendentes ad rubedinem qui valent multum ad mutacionem
metallorum naturalium transformando ea secundum quod oportet et dando ei
colorem optimum. Et ego credo quod isti lapides sint de specie alluminis
et si hoc esset non esset mirum si poterint perficere solem et dare
ei colorem bonum. Unde sicut luna illuminatur ita metalla illuminari
possunt. Verum est quod ista scientia scribi non potest nisi cum maximo
studio et labore. Sed in quo tu magis debes studere est in igne et
sublimationibus pulveribus et mundificare metalla secundum quod tu
scivisti et intexisti superius.
CAPITULUM DE SPIRITIBUS VOLANTIBUS
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account