6. Bigila insidiarum in Attilam manifeste convicto, Attilas, ablatis ab
eo centum auri libris, quas a Chrysaphio acceperat, extemplo Orestem
et Eslam Constantinopolim misit, iussitque Orestem, crumena, in quam
Bigilas aurum, quod Edeconi daretur, coniecerat, collo imposita, in
conspectum Imperatoris venire atque eunuchum interrogare, num hanc
crumenam nosset; deinde Eslam haec verba proferre, Theodosium quidem
clari patris et nobilis esse filium, Attilam quoque nobilis parentis
esse stirpem, et patrem eius Mundiuchum acceptam a patre nobilitatem
integram conservasse. Sed Theodosium tradita a patre nobilitate
excidisse, quod tributum sibi pendendo suus servus esset factus.
Non igitur iustam rem facere eum, qui praestantiori et ei, quem
fortuna dominum ipsi dederit, tanquam servus improbus clandestinas
paret. Neque se prius criminari illum eo nomine destiturum, quam
eunuchus ad supplicium sit traditus. Atque hi quidem cum his
mandatis Constantinopolim pervenerunt. Eodem quoque tempore accidit,
ut Chrysaphius a Zenone ad poenam deposceretur. Maximinus enim
renuntiaverat, Attilam dicere, decere Imperatorem promissis stare,
et Constantio uxorem, quam promiserit, dare, hanc enim, invito
Imperatore, nemini fas fuisse desponderi: aut enim eum, qui contra
ausus fuisset, poenas daturum fuisse, aut eo Imperatoris res deductas
esse, ut ne servos quidem suos coercere posset, contra quos, si vellet,
se auxilium ferre paratum. Sed Theodosius, iracundiam suam palam fecit,
cum bona puellae in publicum redegit.
7. Cum primum Attilae nuntiatum est, Martianum post Theodosii mortem
ad imperium pervenisse, et quae Honoriae accidissent, ad eum, qui in
Occidente rerum potiebatur, misit, qui contenderent, Honoriam nihil
se indignum admisisse, quam matrimonio suo destinasset; seque illi
auxilium laturum, nisi summa quoque imperii ei deferretur. Misit et
ad Romanos Orientales tributorum constitutorum gratia. Sed re infecta
legati utrimque sunt reversi. Etenim qui Occidentis imperio praeerat,
respondit, Honoriam illi nubere non posse, quod iam alii nupsisset.
Neque imperium Honoriae deberi. Virorum enim, non mulierum, Romanum
imperium esse. Qui in Oriente imperabat, se minime ratam habere tributi
illationem, quam Theodosius consensisset: quiescenti munera largiturum;
bellum minanti viros et arma obiecturum ipsius opibus non inferiora.
Itaque Attilas in varias distrahebatur sententias, et illi in dubio
haerebat animus, quos primum aggrederetur. Tandem melius visum est ad
periculosius bellum prius sese convertere, et in Occidentem exercitum
educere. Illic enim sibi rem fore non solum cum Italis, sed etiam cum
Gothis et Francis: cum Italis, ut Honoriam cum ingentibus divitiis
secum abduceret: cum Gothis, ut Genserichi gratiam promereretur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account