8. Et Francos quidem bello lacessendi illi causa fuit regum ipsorum
obitus et de regno inter liberos controversia, quum maior natu
Attilam auxilio vocasset, Aëtium minor, quem Romae vidimus legationem
obeuntem, nondum lanugine efflorescente, flava coma, et capillis propter
densitatem et magnitudinem super humeros effusis. Hunc etiam Aëtius
filii loco adoptaverat, et plurimis donis ornatum ad Imperatorem, ut
amicitiam et societatem cum eo faceret, miserat. Quamobrem Attilas
antequam in eam expeditionem ingrederetur, rursus legatos in Italiam
misit, qui Honoriam poscerent: eam enim secum matrimonium pepigisse:
cuius rei ut fidem faceret, annulum ab ea ad se missum per legatos,
quibus tradiderat, exhiberi mandavit. Etiam dimidiam imperii partem
sibi Valentinianum debere, quum ad Honoriam iure paternum regnum
pertineret, quo iniusta fratris cupiditate privata esset. Sed quum
Romani Occidentales in prima sententia persisterent et Attilae mandata
reiicerent, ipse toto exercitu convocato maiore vi bellum paravit.
9. Attilas, vastata Italia, ad sua se retulit, et Romanorum
Imperatoribus in Oriente bellum et populationem denuntiavit, propterea
quod tributum sibi a Theodosio constitutum non solveretur.
EX HISTORIA GOTHICA PRISCI RHETORIS ET SOPHISTAE
_Excerpta de Legationibus Romanorum ad Gentes._
(Niebuhr. Bonn. 1829.)
1. Cum Rua, Hunnorum rex, statuisset cum Amalsuris, Itimaris,
Tonosuribus, Boiscis ceterisque gentibus, quae Istrum accolunt, quod
ad armorum societatem cum Romanis iungendam confugissent, bello
decertare, Eslam componendis Romanorum et Hunnorum controversiis
adhiberi solitum misit, qui Romanis denuntiaret, se a foedere, quod
sibi cum illis esset, recessurum, nisi omnes Scythas, qui ad eos se
contulissent, redderent. Romanis vero consilium de mittendis ad Hunnos
legatis capientibus, Plinthas et Dionysius, hic ex Thracia, ille ex
Scythia oriundus, ambo exercituum duces, et qui consulatus dignitatem
apud Romanos gesserant, hanc legationem obire voluerunt. Ut vero
visum est non ante legatos proficisci, quam Eslas ad Ruam rediisset,
Plinthas una cum Esla misit Singulachum, unum ex suis necessariis, qui
Ruae persuaderet cum nullo alio Romanorum, quam cum ipso, colloquium
inire. Cum autem, Rua mortuo, Hunnorum regnum ad Attilam pervenisset,
Senatus decrevit Plintham legationem ad Attilam exsequi. Quo S.C.
Imperatoris suffragio comprobato, Plintham cupido incessit, Epigenem,
qui sapientiae laude celebris erat et quaesturae dignitatem obtinebat,
socium legationis sibi adsciscere. Qua de re lato quoque suffragio
ambo in eam legationem profecti sunt, et Margum pervenerunt. Est autem
Margus urbs in Illyrico Mysorum ad Istrum sita, ex adverso Constantiae
arcis, ad alteram fluminis ripam collocatae, quo et regii Scythae
convenerant. Extra civitatem equis insidentes utrique congressi sunt.
Nec enim barbaris de plano verba facere placuit, et legati Romani suae
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account