dignitatis memores eodem quoque apparatu in Scytharum conspectum venire
statuerunt, ne sibi peditibus cum equitibus disserendum foret. Itaque
placuit, profugos omnes, etiam qui multo ante profugerant, una cum
captivis Romanis, qui non soluto redemtionis pretio ad sua redierant,
dedi: aut pro unoquoque captivo Romano his, qui eum bello ceperant,
octo aureos dari, Romanos belli societatem cum barbara gente, quae
bellum cum Hunnis gerat, non facere. Conventus ad mercatus paribus
legibus celebrari, et in tuto Romanos e Hunnos esse. Foedera rata
manere et observari, si quoque anno septingentae auri librae tributi
nomine Scythis regiis a Romanis penderentur, cum antea tributum annuum
non fuisset nisi trecentarum quinquaginta librarum. His conditionibus
pacem Romani et Hunni pepigerunt, qua iureiurando patrio ritu utrimque
praestito firmata, utrique ad sua redierunt. Itaque qui ex barbaris ad
Romanos transierant redditi sunt, de quorum numero erant filii Mama
et Attacam ex regio genere, quos Scythae receptos in Carso, Thraciae
castello, crucis supplicio affecerunt, et hanc ab his fugae poenam
exegerunt. Pace cum Romanis facta, Attilas et Bleda ad subigendas
gentes Scythicas profecti sunt, et contra Sorosgos bellum moverunt.
2. Theodosius misit Senatorem, virum consularem, ad Attilam legationem
obiturum. Et ille quidem quamvis legati nomen adeptus esset, minime
tamen est ausus terrestri itinere Hunnos adire: sed iter per Pontum
Euxinum instituit, et in Odessenorum civitatem navigavit, in qua
Theodulus dux commorabatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account