C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
maintains that in more recent times, when the art of war had become
rather complicate, the superiority of mind has become manifest. _Vine
corporis an_; that is, _utrum vi corporis an_. See Zumpt, S 554.
[10] That is, 'before undertaking anything, reflect well; but when
you have reflected, then carry your design into execution without
delay.' The past participles _consulta_ and _facto_ here supply the
place of verbal substantives.
2. Igitur[11] initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit),
diversi pars[12] ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum vita hominum
sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero
quam[13] in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere
urbes atque nationes subigere; libidinem dominandi causam belli habere,
maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo atque
negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quodsi[14] regum
atque imperatorum animi virtus[15] in pace ita ut in bello valeret,
aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud
alio[16] ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium
facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro
labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia
invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad
optimum quemque[17] a minus bono transfertur. Quae homines arant,
navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti
ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes
transiere;[18] quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima
oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestimo,[19] quoniam de
utraque siletur. Verum enimvero[20] is demum mihi vivere atque frui anima
videtur, qui aliquo negotio intentus[21] praeclari facinoris aut artis
bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter
ostendit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account