C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
55. Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque
et exercitum more majorum gereret, in adverso loco victor tamen virtute
fuisset hostium agro potiretur, Jugurtham magnificum[307] ex Auli
socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. Itaque
senatus ob ea felicitur acta dis immortalibus supplicia[308] decernere,
civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, fama de
Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus
modis festinare, cavere tamen, necubi[309] hosti opportunus fieret,
meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior, eo magis anxius
erat, neque post insidias Jugurthae[310] effuso exercitu praedari; ubi
frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium
agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis
quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra
faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque
formido latius cresceret, diversi agebant. Eo tempore Jugurtha per colles
sequi, tempus aut locum pugnae quaerere; qua venturum hostem audierat,
pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, corrumpere; modo se
Metello, interdum Mario ostendere, postremo in agmine temptare ac statim
in colles regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium
facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
[307] _Magnificus_, 'boasting,' 'insolent,' as in chap. 31: _incedunt per
ora, vestra magnifci_.
[308] Such a public thanksgiving ordered by the senate is commonly called
_supplicatio_, and was a sign that the general was likely to be
honoured with a triumph.
[309] _Necubi_ for _ne alicubi_, 'in order that not somewhere.' See
Zumpt, S 136.
[310] _Post insidias Jugurthae_, 'after he had once experienced attacks
made from an ambuscade.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account