C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
62. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem
fortunas suas accedit; monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando
sibi liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat, omnibus
proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos,
regni opes comminutas esse; satis saepe jam et virtutem militum et
fortunam temptatam; caveat, ne illo[328] cunctante Numidae sibi
consulant. His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit.
Mittuntur ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum dicerent
ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere.
Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi jubet,
eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more
majorum[329] ex consilii decreto per legates Jugurthae imperat argenti
pondo[330] ducenta milia, elephantos omnes, equorum et armorum
aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas
vinctos adduci; eorum magna pars, uti jussum erat, adducti, pauci, quum
primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur
Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quum ipse ad
imperandum Tisidium vocaretur,[331] rursus coepit flectere animum suum et
ex mala conscientia digna[332] timere. Denique multis diebus per
dubitationem consumptis quum modo taedio rerum adversarum omnia bello
potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in
servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequidquam
perditis, de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis
consultus Numidiam Metello decreverat.[333]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account