C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
72. Ad ea rex, aliter atque animo gerebat,[381] placide respondit.
Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis
iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id
locorum Jugurthae dies aut nox ulla quieta fuit, neque loco neque mortali
cuiquam aut tempori satis credere, cives hostesque juxta metuere,
circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco
saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitus
arreptis armis tumultum facere; ita formidine quasi vecordia
exagitari.[382]
[381] 'Differently from what he carried in his mind;' that is, from what
he intended in his mind.
[382] A beautiful and vivid description of a man who is conscious of
his guilt, and is pursued by all: it is a situation which would have
paralysed the mental energy of even the most enterprising barbarian.
73. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto[383] ex
perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat
festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et
offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes,
litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis, volenti animo
de ambobus acceperant.[384] Imperatori nobilitas, quae antea decori,
invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat;
ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua
moderata.[385] Praeterea seditiosi magistratus vulgum exagitare, Metellum
omnibus contionibus capitis arcessere,[386] Marii virtutem in majus
celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes,
quorum res fidesque[387] in manibus sitae erant, relictis operibus
frequentarent Marium[388] et sua necessaria post illius honorem ducerent.
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus
mandatur, et postea populus a tribuno plebis Manlio Mancino rogatus, quem
vellet cum Jugurtha bellum gerere, frequens Marium jussit. Sed senatus
paulo ante Metello decreverat; ea res frustra fuit.[389]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account