C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
82. Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti
saepe jam victo Jugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam
facit; ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur,
melius esse ratus, cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat,
excommodo[428] pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit
provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. Quis
rebus supra bonum atque honestum[429] perculsus, neque lacrimas tenere
neque moderari linguam;[430] vir egregius in aliis artibus nimis molliter
aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam vertebant, alii[431] bonum
ingenium contumelia accensum esse, multi, quod jam parta victoria ex
manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est, illum magis honore Marii
quam injuria sua[432] excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si
adempta provincia alii quam Mario traderetur.
[428] 'According to his advantage;' that is, if a favourable opportunity
should offer.
[429] 'More than is just and fair.'
[430] According to the language of Cicero, the dative _linguae_ would
have been used in this sense. See Zumpt, S 414.
[431] _Alii_; supply from what precedes _interpretabantur_, 'they
accounted for his sensibility by,' &c.
[432] _Injuria sua_ has a passive sense; 'by the injustice done to him.'
83. Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae[433] videbatur alienam
rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine
causa hostis populo Romano fieret; habere tum[434] magnam copiam
societatis amicitiaeque conjungendae, quae potior bello esset; quamquam
opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare;[435]
omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere;[436] non in ejusdem
potestate initium ejus et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo,
licere, deponi, quum victores velint; proinde sibi regnoque suo
consuleret, neu florentes res suas cum Jugurthae perditis misceret. Ad ea
rex satis placide verba facit; sese pacem cupere, sed Jugurthae
fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret,[437] omnia conventura.
Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare
partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis
tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
[433] _Stultitiae_ might have been _stultilia_ for the genitive. See
Zumpt, S 448, note 1.
[434] _Tum_. See page 137, note 3 [note 425].
[435] _Incerta mutare_, 'to obtain uncertain things in exchange for
others, or for certain things;' but it might also mean, 'to give
uncertain things for certain ones.' See Zumpt, S 456, note.
[436] _Desinere_ is used here for the sake of variety, instead of
_finire_, _deponi_.
[437] 'If the same power were granted to him' (Jugurtha), namely, to
conclude peace, 'an agreement might easily be come to.' _Res convenit
inter nos_ is the same as _convenimus de re_, 'we agree upon the
matter.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account