C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
85. 'Scio ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus imperium a vobis
petere et, postquam adepti sunt, gerere; primo industrios, supplices,
modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi
contra ea videtur; nam[443] quo pluris est universa res publica quam
consulatus aut praetura, eo majore cura illam administrari quam haec peti
debere. Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio[444] negotii
sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam
eos, quos nolis offendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter
invidos, occursantes, factiosos, opinione, Quirites, asperius est.[445]
Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum fortia facta,
cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio
adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et
innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites,
omnium ora in me conversa esse, aequos bonosque favere, quippe mea bene
facta rei publicae procedunt,[446] nobilitatem locum invadendi quaerere.
Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra
sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores, pericula
consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti
accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est
in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere;
mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, bene facere jam ex
consuetudine in naturam vertit.[447] Bellum me gerere cum Jugurtha
jussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum
animis vestris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo
nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris
prosapiae[448] ac multarum imaginum et nullius stipendii, scilicet ut in
tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo
monitorem officii sui. Ita plerumque evenit, ut quem vos imperatorem
jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites,
qui, postquam consules facti sunt, acta majorum et Graecorum militaria
praecepta legere coeperint; praeposteri homines: nam gerere quam fieri
tempore posterius, re atque usu prius est.[449] Comparate nunc, Quirites,
cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire et legere solent,
eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego
militando didici. Nunc vos existimate, facta an dicta pluris sint.
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis
probra objectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium
existimo, sed fortissimum quemque generosissimum.[450] Ac si jam ex
patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni
maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos, quam optimos
voluisse? Quodsi jure me despiciunt, faciant[451] idem majoribus suis,
quibus uti mihi ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account