C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino — John Shaqi
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore[110] missus
est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Gn. Pompeio cognoverat.
Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe foedum hominem a
re publica procul esse volebat; simul quia boni complures praesidium in
eo putabant, et jam tum potentia Pompeii formidolosa erat. Sed is Piso in
provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens
occisus est. Sunt qui ita dicunt,[111] imperia ejus injusta, superba,
crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem equites illos Gn. Pompeii
veteres fidosque clientes voluntate ejus Pisonem aggressos; numquam
Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante
perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione
satis dictum.
[110] That is, he was only quaestor, but had the powers of a praetor,
being commissioned to supply the place of a praetor.
[111] Respecting the indicative _dicunt_, see Zumpt, S 563.
20. Catilina,[112] ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt,
tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens
universos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit, atque
ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit. 'Ni
virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res
cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent. Neque ego
per ignaviam[113] aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia
multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo
animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia
vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque
idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes
jam antea diversi[114] audistis. Ceterum mihi in dies magis animus
accenditur, quum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi
nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in
paucorum potentium jus atque dicionem concessit, semper illis reges,
tetrarchae[115] vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere;
ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles vulgus fuimus sine
gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret,
formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud
illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas,
judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini fortissimi viri? Nonne
emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam,
ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum
enimvero pro deum atque hominum fidem[116] victoria in manu nobis est,
viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia
consenuerunt. Tantummodo incepto opus est; cetera res expediet. Etenim
quis mortalium cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias
superare,[117] quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account