C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino — John Shaqi
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
27. Igitur G. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium
quendam Camertem[146] in agrum Picenum, G. Julium in Apuliam dimisit;
praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea
Romae multa simul moliri, consuli insidias tendere, parare incendia,
opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios
jubere, hortari; uti semper intenti paratique essent, dies noctesque
festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi
multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis
principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum
questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad
capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium
belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem
oppressisset; eum suis consiliis multum officere.
[146] _Camers_, 'a native of Camerium,' (the capital of the Umbrians),
for the inhabitants of that place were called Camertes. _Picenum_
or _ager Picenus_, was the Roman territory on the Adriatic between
the mouths of the rivers Aesis and Aternus with the capitals of
Ancona and Asculum.
28. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, G. Cornelius eques
Romanus operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator
constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti
salutatum[147] introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum
confodere. Curius ubi intellegit,[148] quantum periculum consuli
impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
Ita illi janua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea
Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriae
novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia
amiserat, praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna
copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido atque luxuria ex
magnis rapinis nihil reliqui fecerant.
[147] _Sicuti salutatum,_ 'as if to offer him his morning salutation,'
for such a morning call before sunrise was a common politeness among
the Romans.
[148] Or according to the common orthography, _intelligit_.
29. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque
urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus
Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad
senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatam.[149] Itaque, quod
plerumque in atroci negotio solet; senatus decrevit,[150] darent operam
consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum
more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare,[151] bellum
gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque
imperium atque judicium summum habere; aliter sine populi jussu nulli
earum rerum consuli jus est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account