C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
31. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat; ex
summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente
omnes tristitia invasit; festinare, trepidare, neque loco neque homini
cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo
quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus[162] rei publicae
magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese,[163] manus
supplices ad coelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia
pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At
Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia
parabantur et ipse lege Plautia[164] interrogatus erat ab L. Paullo.
Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicuti[165] jurgio
lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive
praesentiam ejus timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam
atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.[166] Sed ubi ille
assedit,[167] Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso
vultu, voce supplici postulare, 'Patres conscripti ne quid de se temere
crederent; ea familia ortum, ita se ab adolescentia vitam instituisse, ut
omnia bona in spe haberet; ne existimarent, sibi, patricio homini, cujus
ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita
re publica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis
urbis Romae.'[168] Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes,
hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: 'Quoniam quidem
circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina
restinguam.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account