C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino — John Shaqi
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
40. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum[203]
requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans
publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod natura gens
Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus
civitatium notus erat atque eos noverat; itaque sine mora, ubi primum
legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis, et quasi
dolens ejus casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum,
quod in eo auxilii nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare:
'At ego, inquit, vobis, si modo viri esse vultis, rationem ostendam, qua
tanta ista mala effugiatis.' Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem
adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam asperum neque tam
difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem
aere alieno liberaret. Ille eos in domum, D. Bruti perducit, quod foro
propinqua erat neque aliena consilii[204] propter Semproniam; nam tum
Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium accersit,[205] quo major
auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat
socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus
amplior[206] esset; deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
[203] The Allobroges inhabited the country from Lacus Lemannus and the
Rhone as far south as the Isara. They were subject to Rome, but, with
a certain degree of independence, they governed themselves within
their own country. Their chief towns were Vienna and Geneva.
[204] _Aliena consilii_. See Zumpt, S 470.
[205] Respecting the orthography of _accersit_, see Zumpt, S 202.
[206] _Magnus animus_ is the usual Latin expression for 'courage,' and
_amplior_ is the same as _major_.
41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent. In
altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe
victoriae, at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe
certa praemia. Haec illis volventibus, tandem vicit fortuna rei publicae.
Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurimum utebatur, rem
omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito,
legatis praecepit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros
adeant, bene polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxime manifestos
habeant.[207]
[207] Manifestum habeo aliquem, 'I catch a person in the act,' so that he
can be convicted of his crime by unexceptionable evidence.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account