C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
51. 'Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab
odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile
animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini
simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possidet,
ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi,
P. C., quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male
consuluerint;[247] sed ea malo dicere, quae majores nostri contra
libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum
rege Perse[248] gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae
populi Romani opibus creverat, infida atque adversa nobis fuit; sed
postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis
divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos
eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, quum saepe Karthaginienses et
in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, nunquam ipsi
per occasionem talia fecere; magis, quid se dignum foret, quam quid in
illos jure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est,
P. C., ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vestra
dignitas; neu magis irae vestrae quam famae consulatis. Nam si digna
poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitude
sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus
comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententiam dixerunt,
composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli
saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines,
pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae
victoribus collibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia
fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri.
Sed, per deos immortales, quo illa oratio pertinuit? an[249] uti vos
infestos conjurationi faceret? Scilicet[250] quem res tanta et tam,
atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam
mortalium injuriae suae[251] parvae videntur: multi eas gravius aequo
habuere.[252] Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui demissi in obscuro
vitam habent,[253] si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque
fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem
agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima
licentia est; neque studere, neque odisse, sed minime irasci decet; quae
apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas
appellatur. Equidem ego[254] sic existimo, P. C., omnes cruciatus minores
quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et
in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo
severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae
dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut
inimicitias[255] exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi.[256]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account