C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino — John Shaqi
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
Verum sententia ejus mihi non crudelis,--quid enim in tales homines
crudele fieri potest?--sed aliena a re publica nostra videtur. Nam
profecto aut metus aut injuria te subegit,[257] Silane, consulem
designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est
disserere, quum praesertim diligentia clarissimi viri, consulis, tanta
praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id quod res
habet;[258] in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non
cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque
curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortales, quamobrem
in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos
animadverteretur?[259] An quia lex Porcia[260] vetat? At aliae leges item
condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti jubent.[261]
An, quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis
grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est; qui
convenit[262] in minore negotio legem timere, quum eam in majore
neglexeris? At enim[263] quis reprehendet, quod in parricidas rei
publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus
moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit; ceterum vos, P. C.,
quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta
sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novum
illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos
transfertur.[264] Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros[265]
imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessimum
quemque et omnibus invisum indemnatum necare; ea[266] populus laetari et
merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et
malos libidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute
oppressa stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra memoria victor
Sulla quum Damasippum[267] et alios hujusmodi, qui malo rei publicae
creverant, jugulare jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines
scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant,
merito necatos ajebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti
quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus
concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum[268] numero esset. Ita
illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi
trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnes suos
divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus
vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio
tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro
vero credi; ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit,
quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Majores nostri, P. C.,
neque consilii neque audaciae unquam eguere, neque illis superbia
obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account