Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes — John Shaqi
Cato Maior de Senectute with Introduction and NotesCicero, Marcus Tullius
Philosophy
Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes
Cicero, Marcus Tullius
Old age -- Early works to 1800
XVII. 59 Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite quaeso
studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro,
qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut
intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates
in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem Persarum regem,
praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir
summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et
ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam
consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur
Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum
subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum
eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo
essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse 'atqui ego ista
sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum
arborum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et
nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse
'recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta
est!' 60 Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus
et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad
ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad
centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque
coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni
interfuerunt. Ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium
esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas
hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex
est autem senectutis auctoritas. 61 Quanta fuit in L. Caecilio Metello,
quanta in A. Atilio Calatino! In quem illud elogium:
_hunc unum plurimae consentiunt gentes_
_populi primarium fuisse virum._
Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de
laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum,
pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum
vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo?
Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas.
Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit
quam omnes adulescentiae voluptates.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account