Cato Maior de Senectute with Introduction and NotesCicero, Marcus Tullius
Philosophy
Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes
Cicero, Marcus Tullius
Old age -- Early works to 1800
XXIII. 82 Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra videamus. Nemo
umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos
Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos
praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae
ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad
ipsos pertinere. Anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me
tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si
isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem terminaturus? Nonne melius
multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione
traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem ita semper
prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum denique victurus esset.
Quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi
cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur. 83 Quid quod
sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo,
nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad
meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
Equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque
vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de
quibus audivi et legi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud
sane quid facile retraxerit, nec tamquam Pelian recoxerit. Et si quis deus
mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde
recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
84 Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane;
habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non libet enim mihi deplorare
vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet,
quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo
tamquam ex hospitio, non tamquam e domo; commorandi enim natura divorsorium
nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem cum in illud divinum animorum
concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam!
Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam
ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior,
cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus
vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi
ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum,
non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non
longinquum inter nos digressum et discessum fore.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account