Chaucer's Translation of Boethius's "De Consolatione Philosophiae"Boethius
ReligionComparative
Chaucer's Translation of Boethius's "De Consolatione Philosophiae"
Boethius
Happiness; Philosophy and religion
(1) Quæ tamen ille ab æterno cuncta prospiciens providentiæ cernit
intuitus, et suis quæque meritis prædestinata disponit. . . . .
(_Boethius_, lib. v. pr. 2.) . . . . . . . . . . . .
(2) Nam si cuncta prospicit Deus neque falli ullo modo potest,
evenire necesse est, quod providentia futurum esse præviderit.
Quare si ab æterno non facta hominum modo, sed etiam consilia
voluntatesque prænoscit, nulla erit arbitrii libertas;
(3) Neque enim vel factum aliud ullum vel quælibet existere
poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina
præsenserit. Nam si res aliorsum, quam provisæ sunt detorqueri
valent, non jam erit futuri firma præscientia;
(4) Sed opinio potius incerta; quod de Deo nefas credere judico.
(5) Aiunt enim non ideo quid esse eventurum quoniam id providentia
futurum esse prospexerit; sed e contrario potius, quoniam quid
futurum est, id divinam providentiam latere non possit.
(6) Eoque modo necessarium est hoc in contrariam relabi partem;
neque enim necesse est contingere quæ providentur, sed necesse est
quæ futura sunt provideri.
(7) Quasi vero quæ cujusque rei causa sit,
(8) Præscientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas
providentiæ, laboretur.
(9) At nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo
causarum, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiam si
præscientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur
inferre.
(10) Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat
veram esse necesse est: at e converso rursus,
(11) Si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet eum sedere
necesse est. In utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem
sedendi, at vero in altero veritatis.
(12) Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio: sed
hæc potius vera est, quoniam quempiam sedere præcessit. Ita cum
causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in
utraque necessitas.
(13) Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(14) Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur: non
vero ideo, quoniam providentur, eveniunt: nihilo minus tamen a Deo
vel ventura provideri, vel provisa evenire necesse est:
(15) Quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est.
(lib. v. pr. 3.)
See _Chaucer’s Boethius_, pp. 154-6.
IX. THE GRIEF OF REMEMBERING BYGONE HAPPINESS.
For, of fortunes scharp adversité,
The worste kynde of infortune is this,
A man to han ben in prosperité,
And it remembren, when it passed is.
(_Troylus and Cryseyde_, bk. iii. st. 226, vol. iv. p. 291.)
Sed hoc est, quod recolentem me vehementius coquit. Nam in omni
adversitate fortunæ infelicissimum genus est infortunii, fuisse
felicem.[I-10]
(_Boethius_, lib. ii. pr. 4.)
[Footnote I-10: Cf. Dante, _Inferno_, V. 121.
Nessun maggior dolore
Che ricordarsi del tempo felice
Nella miseria; e ciò sa ’l tuo Dottore.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account