De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
Generosi.
Venatici.
Sagax.
Hunde
Terrarius.
Terrare.
Leverarius.
Harier.
Sanguinarius.
Blud-hunde.
Agasæus.
Gasehunde.
Leporarius.
Grehunde.
Levinarius seu Lorarius.
Leviner, or Lyemmer.
Vertagus.
Tumbler.
Aucupatorii.
Hispaniolus.
Spainel.
Index.
Setter.
Aquaticus, seu Inquisitor.
Water-spainel, or Fynder.
Delicati.
Melitæus, seu Fotor.
Spainel-gentle, or Comforter.
Rustici.
Pastoralis.
Shepherd’s Dog.
Villaticus, seu Catenarius.
Mastive, or Bandedog.
Degeneres.
Admonitor.
Wappe.
Versator.
Turn-spit.
Saltator.
Dancer.
Ista vocabula nostratia cum nihil apud te, hominem (11) peregrinum,
loquantur sine interpretatione, ut Latinorum vocabulorum rationem prius
reddidimus, ita Anglicorum jam reddemus, quo tibi pateant universa, eo
etiam quo prius observato ordine.
[Sagax.] Hunde igitur (quem inter venaticos sagacem diximus) a verbo
nostro hunte, quod apud nostros venari significat, unica tantum immutata
litera derivata appellatione, nomen habet. Quod si a vocabulo vestrati
hunde, (quod canem in universum apud vos significat) propter vocum
similitudinem appellari credas (mi Gesnere) ut non magnopere repugnabo,
cum adhuc retinemus multa Germanica vocabula, a Saxonibus cum Angliam
occuparunt nobis relicta, ita illud admonebo, commune quidem nomen canis
apud nos dogge esse, venatici vero canis hunde.
[Agasæus.] Similiter à verbo nostrati, Gase, (quòd fixius rem aliquam &
attentius contueri est) Gasehunde appellatur nostris, quem ante Agasæum
nominari diximus. Neque enim odoratu, sed prospectu attento & diligenti
feram persequitur iste canis, ut jam ante memoravimus; etsi non sum
nescius etiam apud Latinos Agasæi vocabulum inter canum nomina reperiri.
[Leporarius.] A Gre quoque, Grehunde apud nostros invenit nomen, quod
præcipui gradus inter canes sit, & primæ generositatis. (11b) Gre enim
apud nostros gradum denotat. Hunc latinè Leporarium dicebamus.
[Levinarius.] A levitate Leviner, à loro Lyemmer, appellatur is quem
Levinarium & Lorarium latinè nominavimus. Nam Lyemme nostra lingua,
Lorum significat. Quod autem a levitate Leviner, hoc est a latina voce
Britannicam, diducimus: cur in libris nostris sparsim a Græcis
dictionibus & Latinis Italicis & Germanicis, Gallicis & Hispanicis
nostratia multa derivamus, unde ortum eadem multa habuerunt: [Lib. de
symphonia.] & quemadmodum ab origine sua etiam multa per corruptionem
jam declinarunt, libello nostro de symphonia seu consonantia vocum
Britannicarum fusius explicabimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account