De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
[Vertagus.] Postremus inter venaticos Vertagus est, quem Tumbler
vocitamus; quòd tumble apud nos vertere est Latinis, & tumbiere Gallis,
unde ortum habet id nomen Tumbler, mutata vocali in liquidam nostro
more: contra quàm in lingua Gallica & Italica, in quibus liquida ante
vocalem, magna ex parte in aliam vocalem vertitur, ut impiere & piano,
pro implere & plano, quæ exempli gratia adduce, cum infinita sint.
[Aucupatorii.] Post Venaticos sequuntur Aucupatorii; inter quos primus
est Hispaniolus, quem ab Hispania voce nomen accepisse prius diximus.
Nostri omissa aspiratione & prima vocali, Spainel & Spaniel expediti
sermonis causa proferunt.
[Index.] Secundus Index, quem nostri a Setter nominare solent, a verbo
sette, quod locum designare nostris Britannis significat.
[Aquaticus.] (12) Post hunc subsequitur aquaticus, hoc est a
Waterspainel, a vocibus Water & Spaine (hoc est aqua & Hispania) deducto
nomine. Nam aqua, in qua se exercet canis iste, Water; & Hispania (unde
primum genus hoc tractum ex nomine creditur) Spaine apud nostros
vocitatur. Non quòd isti canes non sint etiam nativi in Britannia, sed
quòd generale & commune nomen canum, qui ex Hispania primò profecti
putantur, istæ canum species (ut & cæteri Aucupatorii) adhuc vulgo
referunt, etsi in Britannia oriantur, & peculiari aliqua vocis nota,
aut qualitatis indicio secernantur apud nos; ut est ista species vocis
Water, hoc est aquæ, appositione. [Inquisitor.] Alio etiam nomine a
Finder canis iste appellatur, quòd quærendo invenit res deperditas, quæ
res nostris, fynde, hoc est invenire, dicitur. Nos tamen ab inquirendo
latinum nomen huic fecimus, quòd præcipua pars inventionis in inquirendo
est.
A venaticis & aucupatoriis transitus est ad Delicatos, Rusticos, &
Degeneres. [Delicati.] Delicatum, Melitæum & Spainel gentle, hoc est
Hispaniolum generosum, nominavimus, à generositatis nomine data
appellatione, quòd inter nobiles viros atque fœminas versari, & iis in
deliciis atque ad lusus esse consuevit: ut erat illud Gorgonis κυνίδιον
apud Theocritum in Syracusiis, quod discedens servæ diligentiæ pari cura
cum infante commiserat, ut catellum quidem illa intro revocaret, puerum
verò vagientem placaret. Ad alia omnia (12b) inutilis canis iste est,
nisi ad ea quæ jam ante diximus, nisi ad fovendum stomachum debilitatum
frigore, nisi ad prodendum adulterium, quod fecisse hujus generis
catellum quendam Siculum refert Ælianus, libro septimo, capite vicesimo
quinto animalium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account