De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
[Rustici.] Rusticos, Shepeherdes dogges, Mastives, & Bandedogges
nominavimus: illorum quidem deducto nomine a pastore, qui Shepeherde
apud nos dicitur, quòd custodit oves, quæ nostris, Shepe, appellantur:
istorum a ligamento, quod Bande, & Sagina, quod maste, villicis nostris
hominibus dicitur. Est enim crassum genus canum, & bene saginatum
catenarium hoc. Etsi non sum nescius Augustinum Niphum, Mastinum
(mastivum nostri dicunt) pecuarium existimare: & Albertum Lyciscum ex
cane & lupo genitum esse scribere: quamvis idem pro Molosso magna ex
parte vertat.
[Versator.] Ad postremum, degeneres Wappe & Turnespete nominari
dicebamus: hunc a verbo nostrati turne, quòd est verto & spete, seu
spede ad imitationem Italorum, quod veru dicitur; illum a naturali canis
voce Wau, quam in latratu edit admonendo. Unde, originaliter Waupe
dicendum fuit. Sed euphoniæ bonæque consonantiæ gratia, vocali in
consonantem mutata, Wappe a nostris vocitatur. Etsi non me fugit Nonium,
a voce naturali Bau, formare suum baubari, non a Wau, quemadmodum &
Græci à suo βαύζειν.
[Saltator.] (13) Jam verò quod dansare nostris, saltare sit Latinis, si
didiceris, non est de canis saltatoris nostrati nomine amplius quod ipse
expetas.
Ita habes (mi Gesnere) non solum canum nostratium genera, sed & nomina
quoque Latina atque Anglica, officia atque usus, differentias atque
mores, naturas & ingenia, ut non sit quod desideres in hoc argumento
amplius. Et quanquam forsan omni ex parte non satisfecerim tibi in
edendo (cui in desideriis omnis festinatio in mora esse videatur) quòd
inhibuerim editionem rudioris illius libelli, quem ad te tanquam ad
privatum amicum, non ad editionem publicam ante annos quinque dederim;
tamen in hoc spero me satisfecisse tibi, quòd mora fecit aliquanto
meliorem, & δεύτεραι φροντίδες lectu commodiorem.
_Joannis Caii Britanni de Canibus Britannicis libelli finis._
_Iste liber scriptus fuit ante mortem Gesneri, etsi non ante
publicatus, ut est ille de rariorum animalium atque
stirpium historia._
In lib. Ioannis Caij Britanni
_de canibus Britannicis,_
_index._
A
Admonitor. Fol. 9.a
Agasæus. 3.a. 11.a
Alfredi iustitia in fures. 7.b
Anatis providentia. 5.a
Anaticularum fallatiæ. 5.b
Aquaticus canis. 5.a. 12.a
Aquarius. 8.a
Aucupatorij. 11.b
B
Blondus. 8.b
Bracha. 2.b
C
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account