De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
Scripsimus ad te (charissime Gesnere) superioribus annis variam
historiam de variis quadrupedum, avium, atque piscium formis, variis
herbarum atque fruticum speciebus & figuris. Scripsimus & de canibus
quædam ad te seorsum, quæ in libro tuo de iconibus animalium ordine
secundo mansuetorum quadrupedum, ubi de Canibus Scoticis scribis, & in
fine epistolæ tuæ ad Gulielmum Turnerum de libris a te editis, inter
libros nondum excusos, te editurum polliceris. Sed quia de Canibus
nostris quædam in eo libello mihi videbantur desiderari, editionem
prohibui, & alium promisi. Quamobrem, ut promissis meis starem,
& expectationi tuæ satisfacerem, homini omnis cognitionis cupido,
universitatem generis, differentiam atque usum, mores & ingenium, veluti
(1b) methodo quadam conabor explicare. Dispertiar in tres species,
Generosam, Rusticam, & Degenerem; sic ut de illa primò, de hac postremò,
de rustica, medio loco tibi dicam. Omnes Britannicos vocabo; tum quòd
una Insula Britannia, ut Anglicos omnes, sic quoque Scoticos omnes
complectatur: tum quòd venatibus magis indulgemus, quia voluptati ex
feris & venatione, propter animalium copiam, atque hominum otium, magis
Britanni sumus dediti, quàm eorum animalium indigi & negotiosi Scoti.
[Ex generosis venaticis.] Ergo cum omnis ratio generosæ venationis, vel
in persequendis feris, vel in capiendis avibus finiatur, canum, quibus
hæc aguntur, duo genera sunt: alterum quod feras investiget, alterum
quod aves persequatur. Utraque Latinis uno & communi nomine dici possunt
venatica. Sed Anglis cum aliud esse videatur feras sectari, aliud aves
capere, ut primum venationem, secundum aucupium nominant, ita canum
nomina volunt esse diversa: ut qui feras lacessunt, venatici; qui aves,
aucupatorii dicerentur. Venaticos rursum divido in quinque genera. Aut
enim odoratu, aut visu fatigant feras, aut pernicitate vincunt, aut
odoratu & pernicitate superant, aut dolo capiunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account