De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges — John Shaqi
De Canibus Britannicis: Of Englishe DoggesCaius, John
Science
De Canibus Britannicis: Of Englishe Dogges
Caius, John
Dogs -- Early works to 1800
[Sagax.] Qui odoratu fatigat, & prompta alacritate in venando utitur,
& incredibili ad investigandum sagacitate narium valet: a qua re nos
sagacem hunc appellamus, quem Græci ab investigando ἰχνευτὴν, à nare
ῥινηλάτην dicunt. Huic labra propensa sunt, & aures ad os usque pendulæ,
corporisque (2) media magnitudo. [Leverarius.] Hunc Leverarium
vocitabimus, ut universum genus in certas species atque nomina
reducamus: cum alioqui usus aut officii nomine, in unitatem speciei
adigi nullo modo queant. Nam alius leporis, alius vulpis, alius cervi,
alius platycerotis, alius taxi, alius lutræ, alius mustelæ, alius
cuniculi (quem tamen non venamur nisi casse & viverra) tantum odore
gaudet: & in suo quisque genere & desiderio egregius est. Sunt ex his
qui duos, ut vulpem atque leporem, variatis vicibus sequi student, sed
non ea felicitate, qua id quod natura sequi docuit: errant enim sæpius.
[Terrarius.] Sunt qui vulpem atque taxum solum, quos Terrarios vocamus;
quod subeant terræ cuniculos, more viverrarum in venatu cuniculorum,
& ita terrent mordentque vulpem atque taxum, ut vel in terra morsu
lacerent, vel è specu in fugam aut casses cuniculorum ostiis inductas
compellant. Sed hi in sagacium genere minimi sunt. [Sanguinarius.] Qui
insequuntur, majores: propenso & hi labro atque aure, nec vivas tantum
uti memorati omnes, sed & mortuas quoque conspersi sanguinis odore
persequuntur. Sive enim vivæ sauciantur feræ, atque è manibus venatorum
elabuntur, sive mortuæ ex vivario sublatæ sunt (sed profusione sanguinis
utræque) isti canes odore facilè persentiscunt, & subsequuntur. Eam ob
causam ex argumento sanguinarii appellantur. Cum tamen fieri solet ut
furum astutia nullo consperso sanguine abripiatur fera, etiam sicca
hominis vestigia (2b) per extentissima spatia nullo errore sequi nôrunt,
in quantalibet multitudine secernere, per abditissima & densissima loca
appetere, & si flumina tranent etiam persequi, cumque ad ulteriorem
ripam perventum est, circuitu quodam qua fugitum est investigare, si
primo statim odore in vestigium furis non inciderint. Sic enim arte
inveniunt, quod fortuna nequeunt, ut rectè videatur ab Æliano scriptum
lib. 6. cap. 59. de animalibus, τὸ ἐνθυμητικὸν καὶ διαλεκτικὸν, καὶ
μέντοι καὶ τὸ αἱρετὸν, hoc est, considerationem, ratiocinationem, atque
etiam participationem seu arbitrium canibus hisce venaticis inesse; nec
ante cessant persequi, quàm sunt fures comprehensi. Eos luce in tenebris
habent heri, nocte producunt, quo alacriores in persequendo sint assueti
tenebris, quibus prædones delectantur maximè. Iidem, cum fures
insequuntur, non ea donantur libertate qua cum feras, nisi in magna
celeritate fugientium furum, sed loro retenti herum ducunt qua velit
ille celeritate, sive pedes sit, sive eques. In confiniis Angliæ atque
Scotiæ propter frequentia pecorum & jumentorum spolia, multus usus hujus
generis canum est, & principio discit pecudem & armentum persequi,
postea furem relicto armento. In hoc genere nullus est aquaticus
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account