*11* IV. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se,
vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque,
quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut
latibula, ut alia generis eiusdem. Commune item[12] animantium omnium
est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae
procreata sint[13]; sed inter hominem et beluam hoc maxime interest,
quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque
praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut
futurum; homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia
cernit, causas rerum videt earumque praegressus[14] et quasi
antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus
adiungit atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad
eamque degendam praeparat res necessarias.
*12* Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad
orationis et ad vitae societatem ingeneratque in primis praecipuum
quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum
coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas
studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi
soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique
debeat; quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam
facit.
*13* In primisque hominis est propria veri inquisitio atque
investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum
avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut
occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex
quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae
hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio
quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura
velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et
legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum
contemptio.
*14* Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc
animal sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque
qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud
animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam
similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo
etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque
conservandam[15] putat cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat,
tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat
aut cogitet.
Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum,
quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere
dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
[12] _item_ Manutius, Edd.; _autem_ MSS.
[13] _procreata sint_ B H a b; _procreata sunt_ A (?), Bt.;
_procreantur_ c.
[14] _praegressus_ A H a b, Edd.; _progressus_ B c.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account