Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum
valet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae vis sit, debet
intellegi; est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem
affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad
iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet. Nam
praeclare Ennius:
#(Thyestes?) _Fab. inc._, Vahlen^2, 403#
Ó Fides alma ápta pinnis ét ius iurandúm Iovis!
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio
"vicinam Iovis optimi maximi," #Unknown# ut in Catonis oratione est,
maiores nostri esse voluerunt.
*105* At enim ne iratus quidem Iuppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi
nocuit ipse Regulus.
Certe, si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo [non][361]
summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi
affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an
gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare. Quem enim locupletiorem
quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa
cruciatum subierit voluntarium?
Nam quod aiunt: "minima de malis," id est ut turpiter potius quam
calamitose, an est ullum maius malum turpitudine? quae si in deformitate
corporis habet[362] aliquid offensionis, quanta illa depravatio et
foeditas turpificati animi debet videri! *106* Itaque nervosius qui ista
disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem
remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere.
Nam illud quidem:
#Accius, Atreus; Ribbeck^2, 228#
Néque dedi neque do ínfideli cuíquam
idcirco recte a poëta, quia, cum tractaretur Atreus, personae serviendum
fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit,
videant, ne quaeratur latebra periurio.
*107* Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum
hoste servanda.[363] Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri
oportere, id servandum est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est
periurium. Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris,
nulla fraus sit,[364] ne si iuratus quidem id non feceris; nam pirata
non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium; cum
hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune. *108* Non enim falsum
iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut
verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Scite
enim[365] Euripides:
#Hippolytus 612#
Iurávi lingua, méntem iniuratám gero.
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles
perturbare periurio. Cum iusto enim et legitimo hoste res gerebatur,
adversus quem et totum ius fetiale et multa sunt iura communia. Quod ni
ita esset, numquam claros viros senatus vinctos[366] hostibus
dedidisset.
[361] _non modo non_ B H a; _non modo nos_ c; _non modo_ L c
p, Edd.
[362] _habet_ L c, Edd.; _habeat_ A B H a b.
[363] _Est ... servanda_ bracketed by Unger, Bt.^2, Ed.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account