But in bestowing a kindness, as well as in making a requital, the first
rule of duty requires us--other things being equal--to lend assistance
preferably to people in proportion to their individual need. #(3)
self-interest,# Most people adopt the contrary course: they put
themselves most eagerly at the service of the one from whom they hope to
receive the greatest favours, even though he has no need of their help.
*50* XVI. Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut
quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum
conferetur.
Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae,
repetendum videtur altius; est enim primum, quod cernitur in universi
generis humani societate. Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae
docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter
se homines coniungitque naturali quadam societate; neque ulla re longius
absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus,
ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus;
sunt enim rationis et orationis expertes.
*51* Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter
omnes societas haec est; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum
usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae discripta[43] sunt
legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum legibus
ipsis,[44] cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est,
amicorum esse communia omnia. Omnium[45] autem communia hominum videntur
ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri
in permultas potest:
#(Telephus?) Vahlen^2, Fab. Inc. 398#
Homó, qui erranti cómiter monstrát viam,
Quasi lúmen de suo lúmine accendát, facit.
Nihiló minus ipsi lúcet,[46] cum illi accénderit.
Una ex re satis praecipit, ut, quicquid sine detrimento commodari
possit, id tribuatur vel ignoto; *52* ex quo sunt illa communia: non
prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui velit,
consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt,
danti non molesta. Quare et his utendum est et semper aliquid ad
communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae singulorum
sunt, eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris
liberalitas referenda est ad illum Ennii finem: "Nihilo minus ipsi
lucet," ut facultas sit, qua in nostros simus liberales.
[43] _discripta_ H b, Edd.; _descripta_ A B L a c.
[44] _legibus ipsis_ Gulielmus, Edd.; _e_ (_ex_ c) _quibus
ipsis_ MSS.
[45] _Omnium_ Zumpt, Edd.; _omnia_ MSS.
[46] _ipsi lucet_ Edd.; _ipsi luceat_ A B H b c; _ipsi ut
luceat_ a.
#(4) relationship.#
*50* XVI. The interests of society, however, and its common bonds will
be best conserved, if kindness be shown to each individual in proportion
to the closeness of his relationship.
#The principles of human society.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account