Artior vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim immensa
societate humani generis in exiguum angustumque concluditur. *54* Nam
cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant lubidinem procreandi,
prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una
domus, communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium
rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum
sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos
tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates, ex quibus
etiam plures propinqui; quae propagatio et suboles origo est rerum
publicarum. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit homines
_et_[48] caritate; *55* magnum est enim eadem habere monumenta maiorum,
eisdem uti sacris, sepulcra habere communia.
Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum
viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim
honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen][49] nos
movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit. *56* Et
quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in
quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime
efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo
bonorum; in quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit
ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod
Pythagoras vult in amicitia, ut[50] unus fiat ex pluribus.
Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et
citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea
sunt, firma devinciuntur societate.
*57* Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla
est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique
nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed
omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus
dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior
istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus
delenda occupati et sunt et fuerunt.
*58* Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum
tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum
beneficiis maximis obligati sumus, proximi liberi totaque domus, quae
spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps
bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque
est.
Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante
dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes,
consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime,
estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
[47] _propior_ A a c (ex corr.), Edd.; _proprior_ B H b.
[48] _et_ Perizonius, Edd.; not in MSS.
[49] _tamen_ MSS., Müller; del. Unger, Bt., Heine.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account