"Thou son of Salmacis, win spoils that cost nor sweat nor blood."
When, on the other hand, we wish to pay a compliment, we somehow or
other praise in more eloquent strain the brave and noble work of some
great soul. Hence there is an open field for orators on the subjects of
Marathon, Salamis, Plataea, Thermopylae, and Leuctra, and hence our own
Cocles, the Decii, Gnaeus and Publius Scipio, Marcus Marcellus, and
countless others, and, above all, the Roman People as a nation are
celebrated for greatness of spirit. Their passion for military glory,
moreover, is shown in the fact that we see their statues usually in
soldier's garb.
[M] Cloelia (see Index).
*62* XIX. Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus,
si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis
commodis, in vitio est; non modo enim id virtutis non est, sed est
potius immanitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur
a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro
aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est
insidiis et malitia, laudem est adeptus; nihil enim[57] honestum esse
potest, quod iustitia vacat.
#Menex. 246 E; Laches 197 B#
*63* Praeclarum igitur illud Platonis: "Non," inquit, "solum scientia,
quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est
appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate,
non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam
fortitudinis." Itaque viros fortes et[58] magnanimos eosdem bonos et
simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse volumus; quae sunt
ex media laude iustitiae.
*64* Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi
facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. #Laches
182 E# Ut enim apud Platonem est, omnem morem Lacedaemoniorum
inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, ut quisque animi magnitudine
maxime excellet,[59] ita maxime vult princeps omnium vel potius solus
esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare
aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit, ut neque
disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur,
existuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam
maximas consequantur et sint vi[60] potius superiores quam iustitia
pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius; nullum enim est tempus,
quod iustitia vacare debeat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account