*67* Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam
utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos
viros in priore; in eo est enim illud, quod excellentes animos et humana
contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id,
quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber
sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva
ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique
ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in
hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae
discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque
constantiae. *68* Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur,
eum frangi cupiditate nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci
a voluptate. Quam ob rem et haec vitanda[63] et pecuniae fugienda
cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare
divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si
non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim
libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec
vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut
deponenda non numquam.
*69* Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et
metu, tum etiam aegritudine et voluptate nimia[64] et iracundia, ut
tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam, tum
etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico,
tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque
perfugerint; in his et nobilissimi philosophi longeque principes et
quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre
potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
*70* His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne
cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic vivere, ut
velis.
[62] _persuasum est_ Madvig (ad de Fin. p. 448 ff.), Edd.;
_p. sit_ MSS.
[63] _vitanda_ Edd. (cum duobus codd. Guelpherbytanis);
_videnda_ MSS.
[64] _voluptate nimia_ Orelli, Müller; _voluptate animi_ A H
L a b c; _vol. animi et securitas_ (_et iracundia ut tr.
animi_ by a later hand on the margin) B; _voluptate_
[_animi_], Bt., Heine.
#Characteristics of Fortitude:#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account