*75* Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam
Solonis illustrius citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae
anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non
minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est; illud enim semel
profuit, hoc semper proderit civitati; hoc consilio leges Atheniensium,
hoc maiorum instituta servantur; et Themistocles quidem nihil dixerit,
in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere a[68] se adiutum
Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone
erat constitutus.
*76* Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis
quamquam imperium Lacedaemoniis partum[69] putatur, tamen ne minima
quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt; quin
etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et
fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum
versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur; parvi
enim sunt foris arma, nisi est consilium domi; nec plus Africanus,
singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicae
profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum
interemit; quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione
(attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est), sed tamen id
ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
#Cic., de temp. suis, iii#
*77* Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et
invidis audio:
"Cedant arma togae, concedat laurea laudi."
Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma
cesserunt? neque enim periculum in re publica fuit gravius umquam nec
maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus
audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igitur
gesta umquam in bello tanta? *78* qui triumphus conferendus? licet enim
mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et
factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis
laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus hoc tribuit, ut diceret
frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem
publicam beneficio, ubi triumpharet, esset habiturus.
Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus; in
quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est.
[68] _a_ Edd.; not in MSS.; _se adiutum_ A B H b, Edd.;
_adiuvit_ L^1 c p; _se adiutum ab illo dixerit (?)
Themistocles_ L^2.
[69] _L. partum_ Lambinus, Müller; _partum L._, Bt.; om.
_partum_ A^1 B H L^1 a b; _L. dilatatum_ A^2; _dilatatum L._
L^2 c.
#Victories of war _vs._ victories of peace.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account