*1* I. Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque
Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter
summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia
augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper
cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in
dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in
utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur,
magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum
litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et
ad dicendum[1] et ad iudicandum.
*2* Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum,
et disces, quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te,
quantum proficias, non paenitebit; sed tamen nostra legens non multum a
Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici
volumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio (nihil enim impedio),
orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem.
Nec vero hoc arroganter dictum existimari velim. Nam philosophandi
scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte,
ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi
assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
*3* Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes
meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se[2]
aequarunt, studiose legas; vis enim maior in illis dicendi, sed hoc
quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id
quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in
genere elaboraret[3] sequereturque et illud forense dicendi et hoc
quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero
haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen,
ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque
profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.
*4* Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare
voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem,
si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset,
ornate splendideque facere potuisse; eodemque modo de Aristotele et
Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit
alterum.
[1] _dicendum_ Edd.; _discendum_ MSS. (i.e. acquisition of
learning).
[2] _se_ A c, Edd.; not in B H a b p.
[3] _elaboraret_ Lambin., Edd.; laboraret MSS.
#Introduction: the importance of combining Greek and Latin studies.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account