*4* I believe, of course, that if Plato had been willing to devote
himself to forensic oratory, he could have spoken with the greatest
eloquence and power; and that if Demosthenes had continued the studies
he pursued with Plato and had wished to expound his views, he could have
done so with elegance and brilliancy. I feel the same way about
Aristotle and Isocrates, each of whom, engrossed in his own profession,
undervalued that of the other.
[A] Cicero is alluding to his Republic, Tusculan
Disputations, Theories of the Supreme Good and Evil, The
Nature of the Gods, Academics, Hortensius, his essays on
Friendship (Laelius), Old Age (Cato), Fate, Divination, etc.
(15 in all).
II. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa
posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum
et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia et gravia et
utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere
videntur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla
enim vitae pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque
domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero
contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae est
honestas omnis et neglegendo[4] turpitudo.
*5* Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum; quis
est enim, qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat
dicere? Sed sunt non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et
malorum finibus officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic
instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis,
non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum
naturae bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec iustitiam
nec liberalitatem; fortis vero dolorem summum malum iudicans aut
temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest.
#de Fin. II, 12 ff.; Tusc. Disp. IV-V; de Off. III, 117#
*6* Quae quamquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat,
tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi
consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla
officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt nisi
aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se
dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum,
Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam
pridem explosa sententia est; qui tamen haberent ius suum disputandi de
officio, si rerum aliquem dilectum[5] reliquissent, ut ad officii
inventionem aditus esset. Sequemur[6] igitur hoc quidem tempore et hac
in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e
fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo
videbitur, hauriemus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account