Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
In quodam Monasterio (nomen ejus et urbis taceo, ne veterem ignominiam
memoriæ refricem) quædam fuit Monialis, quæ cum alia Moniali, quæ
cellam habebat suæ contiguam, simultatem ex levibus causis, ut
assolet inter mulieres, maxime Religiosas, habebat. Hæc sagax in
observando quascumque actiones Monialis sibi adversæ, per plures dies
vidit, quod ista in diebus æstivis, statim a prandio non spatiabatur
per viridarium cum aliis, sed ab iis sequestra, se retrahebat in
cellam, quam sera obserabat. Observatrix igitur æmula curiositate
investigans, quid tali tempore illa facere posset, etiam ipsa in
propriam cellam se recipiebat; cœpit autem audire submissam quasi
duorum insimul colloquentium vocem (quod facile erat, nam cella parvo
simplicis, scilicet lateris unius, disterminio dividebatur), mox
sonitum poppysmatum[4], concussionis lecti, gannitus, ac anhelitus,
quasi duorum concubentium; unde aucta in æmula curiositate stetit
in observatione, ut sciret, quinam in illa cella essent. Postquam
autem per tres vices vidit, nullam aliam Monialem egressam e cella
illa, præter æmulam, dominam cellæ, suspicata est Monialem in camera
absconditum aliquem virum, clanculum introductum, retinere; unde
et rem detulit ad Abbatissam, quæ consilio habito cum discretis,
voluit audire sonitus, et observare indicia relata ab accusatrice, ne
præcipitanter et inconsiderate ageret. Abbatissa igitur cum discretis
se receperunt in cellam observatricis, et audierunt strepitus, et
voces, quas accusatrix detulerat. Facta igitur inquisitione, an ulla
Monialium potuisset secum in illa cella clausa esse, et reperto quod
non, Abbatissa cum discretis fuit ad ostium cellæ clausæ; et pulsato
frustra pluries ostio, cum Monialis nec respondere, nec aperire vellet,
Abbatissa minata est, se velle ostium prosterni facere, et vecte
aggredi opus fecit a quadam conversa. Tunc aperuit ostium Monialis,
et facta perquisitione, nullus inventus est in camera. Interrogata
Monialis cum quonam loqueretur, et de causa concussionis lecti,
anhelituum, etc., omnia negavit.
Cum vero res perseveraret, accuratior, ac curiosior reddita Monialis
æmula perforavit tabulas lacunaris, ut posset cellam introspicere; et
vidit elegantem quemdam juvenem cum Moniali concumbentem, quem etiam
eodem modo ab aliis Monialibus videndum curavit. Delata mox accusatione
ad Episcopum, ipsaque Moniali omnia negante, tandem metu tormentorum
comminatorum adacta, confessa est se cum Incubo consuetudinem habuisse.
4. The proof of intimacy with an Incubus offers the same difficulty;
for, no less than other Demons, the Incubus is, at will, invisible to
all but his mistress. Yet, it has not seldom happened that Incubi have
allowed themselves to be surprised in the act of carnal intercourse
with women, now in one shape, now in another.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account