Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
32. Præterea omni probabilitate caret quod scribit Vallesius, et ex
eo recitavimus supra nº 30; mirorque a doctissimi viri calamo talia
excidisse. Notissimum enim est apud Physicos, quod magnitudo fœtus
non est a quantitate molis, sed est a quantitate virtutis, hoc est
spirituum in semine: ab ea enim tota generationis ratio dependet, ut
optime testatur Michael Ettmullerus, =Instit. Medic. Physiolog.=, car.
22, thes. 1, fol. m., 39, scribens: =Tota generationis ratio dependet
a spiritu genitali sub crassioris materiæ involucro excreto; ista
materia seminis crassa nullo modo, vel in utero subsistente, vel seu
materia fœtum constituente: sed solus spiritus genitalis maris unitus
cum spiritu genitali mulieris in poros uteri, seu, quod rarius fit, in
tubos uteri se insinuat, indeque uterum fecundum reddit=. Quid ergo
facere potest magna quantitas seminis ad fœtus magnitudinem? Præterea
nec semper verum est, quod tales geniti ab Incubis magnitudine molis
corporeæ insignes sint: Alexander enim Magnus, qui, ut diximus, natus
taliter scribitur, statura pusillus erat; unde carmen,
=Magnus Alexander corpore parvus erat.=
Item quamvis taliter concepti supra cæteros homines excellant, non
tamen hoc semper est in vitiis, sed aliquando in virtutibus etiam in
moralibus, ut patet in Scipione Africano, Cæsare Augusto, et Platone
Philosopho, de quibus Livius, Suetonius et Laertius respective
scribunt, quod optimi in moribus fuere; ut proinde arguere possimus,
quod si alii eodem modo geniti pessimi fuere, hoc non fuerit ex hoc,
quod fuerint ab Incubo geniti, sed quia tales ex proprio arbitrio
exstitere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account