Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
Pariter ex textu Sacræ Scripturæ, =Gen.=, c. 6, v. 4, habemus quod
gigantes nati sunt ex concubitu filiorum Dei cum filiabus hominum, et
hoc ad litteram sacri textus. Gigantes autem homines erant =statura
magna=, ut eos vocat Baruch, c. 3, v. 26, et excedente communem hominum
proceritatem. Monstruosa statura, robore, latrociniis, et tyrannide
insignes: unde Gigantes per sua scelera fuerunt maxima, et potissima
causa Diluvii, ait Cornelius a Lapid. =in Gen.=, c. 6, v. 4, =§
Burgensis=. Non quadrat autem quorumdam expositio, quod nomine filiorum
Dei veniant filii Seth, et vocabulo filiarum hominum filiæ Cain, eo
quod illi erant pietati, Religioni, et cæteris virtutibus addicti,
descendentes autem a Cain vice versa: nam salva opinantium, Chrysost.,
Cyrill., Theodor. Rupert. Ab. et Hilar. in Psalm. 132, apud Cornel.,
a Lap., c. 6; G., v. 2, =§ Verum dies=, reverentia, talis expositio
non cohæret sensui patenti litteræ; ait enim Scriptura, quod ex
conjunctione talium nati sunt homines monstruosæ proceritatis corporeæ:
ante illam ergo tales gigantes non extiterunt: quod si ex ea orti sunt,
hoc non potuit esse ex eo, quod filii Seth coivissent cum filiabus
Cain, quia illi erant staturæ ordinariæ, prout etiam filiæ Cain, unde
oriri ex his naturaliter non potuerunt nisi filii staturæ ordinariæ: si
ergo monstruosa statura filii nati sunt ex tali conjunctione, hoc fuit,
quia non fuerunt prognati ex ordinaria conjunctione viri cum muliere,
sed ex Incubis dæmonibus qui ratione naturæ ipsorum optime possunt
vocari filii Dei, et in hac sententia sunt Philosophi Platonici, et
Franciscus Georgius Venetus, tom. 1, problem. 74: nec dissentiunt
ab eadem Joseph. Hebræus, Philo Judæus, S. Justinus Martyr, Clemens
Alexandrinus, et Tertullianus, Joseph. Hebræus, =Antiq.=, l. 1.; Philo,
l. =de Gigant.=; S. Justinus M., Apolog. 1.; Clemens Alex., lib. 3;
Tertull., lib. =de Habit. Mul.=, apud Cornel., loc. cit.; Hugo de S.
Victor., =Annot. in Gen.=, c. 6, qui opinantur illos fuisse Angelos
quosnam corporeos qui in luxuriam cum mulieribus delapsi sunt: ut enim
infra ostendemus, istæ duæ sententiæ in unam et eamdem conveniunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account