Cōnsulēs deinde M. Curius Dentātus et Cornēlius Lentulus 25
adversum Pyrrhum missī sunt. Curius contrā eum pūgnāvit,
exercitum ēius cecīdit, ipsum Tarentum fugāvit, castra
22 cēpit. Eā diē caesa hostium vīgintī tria mīlia. Curius in
cōnsulātū triumphāvit. Prīmus Rōmam elephantōs quattuor
dūxit. Pyrrhus etiam ā Tarentō[48] mox recessit et apud
Argōs, Graeciae cīvitātem, occīsus est.
=15.= C. Fabiō Liciniō C. Claudiō Canīnā cōnsulibus annō 5
urbis conditae quadringentēsimō sexāgēsimō prīmō lēgātī
Alexandrīnī ā Ptolemaeō missī Rōmam vēnēre et ā Rōmānīs
amīcitiam quam petierant obtinuērunt.
=16.= Q. Ogulniō C. Fabiō Pīctōre cōnsulibus Pīcentēs bellum
commovēre et ab īnsequentibus cōnsulibus P. Semprōniō 10
Ap. Claudiō victī sunt; et dē hīs triumphātum est. Conditae
ā Rōmānīs cīvitātēs Arīminum in Galliā et Beneventum
in Samniō.
=17.= M. Atīliō Rēgulō L. Iūliō Libōne cōnsulibus Sallentīnīs
in Āpūliā bellum indictum est, captīque sunt cum cīvitāte 15
simul Brundisīnī, et dē hīs triumphātum est.
_First Punic War, 264-241 B.C.; Romans victorious in Sicily,
264 B.C._
=18.= Annō quadringentēsimō septuāgēsimō septimō, cum
iam clārum urbis Rōmae nōmen esset, arma tamen extrā
Ītaliam mōta nōn fuerant. Ut igitur cognōscerētur[49] quae
cōpiae Rōmānōrum essent, cēnsus est habitus. Tum inventa 20
sunt cīvium capita ducenta nōnāgintā duo mīlia trecenta
trīgintā quattuor, quamquam ā conditā urbe numquam bella
cessāssent.
Et contrā Āfrōs bellum susceptum est prīmum Ap. Claudiō
Q. Fulviō cōnsulibus. In Siciliā contrā eōs pūgnātum est et 25
Ap. Claudius dē Āfrīs et rēge Siciliae Hierōne triumphāvit.
23 =19.= Īnsequentī annō Valeriō Mārcō et Otāciliō Crassō cōnsulibus
in Siciliā ā Rōmānīs rēs māgnae gestae sunt. Tauromenītānī,
Catinēnsēs et praetereā quīnquāgintā cīvitātēs in
fidem acceptae. Tertiō annō in Siciliā contrā Hierōnem,
rēgem Siculōrum, bellum parātum est. Is cum omnī nōbilitāte 5
Syrācūsanōrum pācem ā Rōmānīs impetrāvit deditque
argentī[50] ducenta talenta. Āfrī in Siciliā victī sunt et dē
hīs secundō Rōmae triumphātum est.
_Battle of Mylae, 260 B.C._
=20.= Quīntō annō prīmī bellī, quod contrā Āfrōs gerēbātur,
prīmum Rōmānī C. Duiliō et Cn. Cornēliō Asinā cōnsulibus 10
in marī dīmicāvērunt parātīs nāvibus rōstrātīs, quās Liburnās
vocant. Cōnsul Cornēlius fraude dēceptus est. Duilius
commissō proeliō Karthāginiēnsium ducem vīcit, trīgintā et
ūnam nāvēs cēpit, quattuordecim mersit, septem mīlia hostium
cēpit, tria mīlia occīdit. Neque ūlla victōria Rōmānīs[51] 15
grātior fuit, quod invictī terrā[52] iam etiam marī[52] plūrimum
possent.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account