=12.= Posteā Pyrrhus coniūnctīs sibi Samnītibus, Lūcānīs, 10
Bruttiīs Rōmam perrēxit, omnia ferrō[42] īgnīque vāstāvit,
Campāniam populātus est atque ad Praeneste vēnit, mīliāriō ab
urbe octāvō decimō. Mox terrōre[43] exercitūs, quī eum cum
cōnsule sequēbātur, in Campāniam sē recēpit. Lēgātī ad
Pyrrhum dē redimendīs captīvīs[44] missī ab eō honōrificē 15
susceptī sunt. Captīvōs sine pretiō Rōmam mīsit. Ūnum
ex lēgātīs Rōmānōrum, Fābricium, sīc admīrātus, cum eum
pauperem esse cognōvisset, ut quārtā parte rēgnī prōmissā
sollicitāre voluerit ut ad sē trānsīret, contemptusque est ā
Fābriciō. Quārē cum Pyrrhus Rōmānōrum ingentī admīrātiōne 20
tenērētur, lēgātum mīsit, quī pācem aequīs condiciōnibus
peteret, praecipuum virum, Cīneam nōmine,[45] ita ut
Pyrrhus partem Ītaliae, quam iam armīs occupāverat,
obtinēret.
=13.= Pāx displicuit remandātumque Pyrrhō est ā senātū eum 25
21 cum Rōmānīs, nisi ex Ītaliā recessisset,[46] pācem habēre nōn
posse. Tum Rōmānī iussērunt captīvōs omnēs, quōs Pyrrhus
reddiderat, īnfāmēs habērī, quod armātī capī potuissent, nec
ante eōs ad veterem statum revertī, quam sī bīnōrum hostium
occīsōrum spolia retulissent. Ita lēgātus Pyrrhī reversus 5
est. Ā quō cum quaereret Pyrrhus, quālem Rōmam
comperisset, Cīneās dīxit rēgum sē patriam vīdisse; scīlicet
tālēs illīc ferē omnēs esse, quālis ūnus Pyrrhus apud Ēpīrum
et reliquam Graeciam putārētur.[47]
Missī sunt contrā Pyrrhum ducēs P. Sulpicius et Decius 10
Mūs cōnsulēs. Certāmine commissō Pyrrhus vulnerātus est,
elephantī interfectī, vīgintī mīlia caesa hostium, et ex Rōmānīs
tantum quīnque mīlia; Pyrrhus Tarentum fugātus.
_Fabricius; Battle of Beneventum, 275 B.C._
=14.= Interiectō annō contrā Pyrrhum Fābricius est missus,
quī prius inter lēgātōs sollicitārī nōn poterat quārtā rēgnī 15
parte prōmissā. Tum, cum vīcīna castra ipse et rēx habērent,
medicus Pyrrhī nocte ad eum vēnit, prōmittēns venēnō sē
Pyrrhum occīsūrum, sī sibi aliquid pollicērētur. Quem Fābricius
vinctum redūcī iussit ad dominum Pyrrhōque dīcī
quae contrā caput ēius medicus spopondisset. Tum rēx 20
admīrātus eum dīxisse fertur: ‘Ille est Fābricius, quī
difficilius ab honestāte quam sōl ā cursū suō āvertī potest.’ Tum
rēx ad Siciliam profectus est. Fābricius victīs Lūcānīs et
Samnītibus triumphāvit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account