25 =23.= Cn. Servīlius Caepiō C. Semprōnius Blaesus cōnsulēs
cum ducentīs sexāgintā nāvibus ad Āfricam profectī sunt.
Aliquot cīvitātēs cēpērunt. Praedam ingentem redūcentēs
naufragium passī sunt. Itaque cum continuae calamitātēs
Rōmānīs[53] displicērent, dēcrēvit senātus ut ā maritimīs 5
proeliīs recēderētur et tantum sexāgintā nāvēs ad praesidium
Ītaliae salvae essent.
_Battle of Panormus, 250 B.C._
=24.= L. Caeciliō Metellō C. Fūriō Placidō cōnsulibus Metellus
in Siciliā Āfrōrum ducem cum centum trīgintā elephantīs
et māgnīs cōpiīs venientem superāvit, vīgintī mīlia hostium 10
cecīdit, sex et vīgintī elephantōs cēpit, reliquōs errantēs
per Numidās, quōs in auxilium habēbat, conlēgit et Rōmam
dēdūxit ingentī pompā, cum elephantōrum numerus omnia
itinera complēret.
_Regulus sent to Rome to solicit Peace, 250 B.C._
=25.= Post haec mala Karthāginiēnsēs Rēgulum ducem, 15
quem cēperant, petīvērunt ut Rōmam proficīscerētur et pācem
ā Rōmānīs obtinēret ac permūtātiōnem captīvōrum faceret.
Ille Rōmam cum vēnisset, inductus in senātum nihil quasi
Rōmānus ēgit dīxitque sē ex illā diē,[54] quā in potestātem
Āfrōrum vēnisset, Rōmānum esse dēsīsse. Itaque et uxōrem 20
ā complexū remōvit et senātuī suāsit nē pāx cum
Poenīs fieret; illōs enim frāctōs tot cāsibus spem nūllam
habēre; sē tantī[55] nōn esse, ut tot mīlia captīvōrum propter
ūnum sē et senem et paucōs, quī ex Rōmānīs captī[56] fuerant,
26 redderentur. Itaque obtinuit. Nam Āfrōs pācem petentēs
nūllus admīsit. Ipse Karthāginem rediit, offerentibusque
Rōmānīs ut eum Rōmae tenērent, negāvit sē in eā urbe
mānsūrum in quā, postquam Āfrīs servierat, dīgnitātem
honestī cīvis habēre nōn posset. Regressus igitur ad Āfricam 5
omnibus suppliciīs exstinctus est.
_Publius Claudius defeated near Drepana, 249 B.C._
=26.= P. Claudiō Pulchrō L. Iūniō cōnsulibus Claudius
contrā auspicia pūgnāvit et ā Karthāginiēnsibus victus est.
Nam ex ducentīs et vīgintī nāvibus cum trīgintā fūgit,
nōnāgintā cum pūgnātōribus captae sunt, dēmersae cēterae. 10
Alius quoque cōnsul naufragiō classem āmīsit, exercitum
tamen salvum habuit, quia vīcīna lītora erant.
_Battle of Lilybaeum, 242 B.C. Battle of the Aegates Islands
and End of the War, 241 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account